Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0039

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
X.IBER I. CAPUT IV, 17
apparentem splenem. Unde etiam medici quaerentes de ea re, invene-
runt in iis locis herbam, quam pecora rodendo, imminuerant lienes, ita
eam herbam colligendo, curant lienosos hoc medicamento, quod etiam
kVttAjjvov Cretenses vocitant. Ex eo licet scire, cibo atque aqua, proprie-
tates locorunr naturaliter peltilentes aut salubres esse. Item si in palu-
dibus moenia constituta erunt, quae paludes secundum mare fuerint,
spectabuntque ad septentrionem, aut inter septentrionem et orientem,
eaeque paludes excelsiores fuerint quam littus mai-inum, ratione videbun-
tur esse constituta. Foslis enim ductis,, fit aquae exitus ad littus, et ex
mari tempestatibus aucto, in paludes redundantia motionibus concitatur,
amar/isque mixtionibus non patitur beltiarum paluitrium genera ibi nasci:
quaeque de superioribus locls natando proxime littus perveniunt, Incon-
sueta salsitudine necantur. Exemplar autem liujus rei GaUicac paludes
possunt else, quae circum Altinum, Ravennam, Aquilegiam, aliaque quae
in ejusmodi locis municipia sunt proxima paludibus; quod his rationibus.
habent incredibilem salubritatem. Quibus autem insidentes sunt palu-
des, et non habent exitus prosluentes, neque per ssumina, neque per fos-
sas, uti Fomtinae 4), stando putrescunt, et humores graves et pestilentes^
in his locis emittunt. Item in Apulia oppidum Salpia 5) vetus, quod
Diomedes ab Troja rediens constiluit, sive (quemadmodum nonnulli scri-
pserunt) JLlphias Rhodius, in ejusmodi locis fuerat collocatum; ex quo
incolae quotannis aegi*otando laborantes, aliquando pervenerunt ad M-
Hoftiliuin, al> eoque publice petentes impetraverunt, uti his idoneum lo-
cum ad moenia transfercnda conquireret eligeretque. Tunc is moratui
non est, sed statim rationibus doctissime quaesitis, secundum mare mer-
catus est possessionem loco salubri; ab senatuque populoque Romsuio pe-
4) Sic Cod. Guels. — Cod. Fran. Pomplinae. E. S. et alii Pontinae.
5) Sic Codiccs Guelf. et Fran. legunt. Etlitio vero Sulpicii Salapta.
VlTR. Towt. I. 3.
 
Annotationen