Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Rode, August [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem — Berlin, 1800 [Cicognara, 739]

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.3646#0246

DWork-Logo
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
2a4. M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA
aut crescentias cuneorum adjectus aut exceptus jn singulis diebus et men-
sibus, persicere cogit. Praeclusiones aquarum ad temperandum ita sunt
constitutae. Metae siunt duae, una solida altera ,cava, ex torno ita per-
fectae ut alia in aliam inire convenireque posht: et eadem regula laxatio
earum aut coartatio efliciat aut vehementem aut lenem in ea vasa aquae
insluentem cursum. Ita his rationibus et machinatione ex p^iia compo-
nuntur horologiorum ad hibernum usum collocationes. .Sin autem cu-
neorum adjectionibus et detractionibus correptiones dierum, ,aut crescen-
tiae non probabuntur; quod cunei saepiilime vitia faciunt; sic erit expli-
candum. In columella horae ex analemmatis transverse describantur,
menstruaeque lineae in columella signentur, eaque columella versatilis
persiciatur; Uti acl sigillum virgulamque (qua s) virgula egrediens sigil-
lum ostendit horas) eblUWTOs» versando continenter, sais cujusque menlibus
brevilates et crescentias faciat horarum,
Fiunt etiam alio genere horologia hiberna, quae anaporica dicun-
tur, persiciunturque rationibus his. Horae disponuntur ex virgulis aene-
is, ex analemmatos descriptione, ah centro dispositae in fronte. In ea
circuli sunt circumdati, menstrua spatia sinientes, Post has virgulas tym»
panum collocetur, irt quo descriptus et depictus sit mundus signiferque
circulu?, descriptioque duodecim coelestium signorum sit figurata, cujus
e centro desoi-mamr cujvislibet signi spatium, .unum majus, alterum mi-
nus, Tosteriori autem parti tympano medio, axis versatiiis est inclusus,
inque eo axi aenea mollis catena eit involuta, ex qua pendet ex una par-
te phellos live tympanum, quod ab aqua sublevatur, ex altera aequo
pondere phelli sacoma saburrale. Ita quantum ab agua phellos suldeva-
tur, tantuin saburrae pondus infra deducens versat axem, axis autem tym-
panum; eujus tympani versatio, alias efRcit uti major pars circiili signife-
8) Sic Cod. G. et F. pro cujus virgulae.
 
Annotationen