Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hirsch, Theodor [Editor]; Töppen, Max [Editor]; Strehlke, Ernst Gottfried Wilhelm [Editor]
Scriptores rerum Prussicarum: die Geschichtsquellen der preussischen Vorzeit bis zum Untergange der Ordensherrschaft (1. Band) — Leipzig: Verlag von S. Hirzel, 1861

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.54721#0047

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
CRONICA TERRE PRUSSIE. PARS I.

29

exaltatus, ut propheta futurorum prescius, expressiora milicie hujus presagia
presignans, legiones Cerethi etPheleti membra quedam sue voluit esse familiea,
quorum hoc esset officii, quatinus secundum proprii nominis significacionem ca-2-R('g-iyis'
pitis sui custodes jugiter haberentur, ut videlicet insidiatores capitis David ex-
terminantes mirabili salute subjectos defensarent. Cerethib exterminantes, Phe-
leti vero salvantes mirabiliter interpretantur. Propheta quippe cum esset David
et familiäre spiritus sancti organumc, tarn presencia quam futura in scripturis ♦
veritatis intuens, distinctione sue cohortis edocuit, quod in novissimis tempori-
bus caput ecclesie Cristus custodes foret habiturus, qui nond preciosiores ani-
mas suas se ipsis facientes accingerentur gladio suo sanctoe super femur suum,
ut fortissimi Israel viri Salomonis lectulum ambientes timores nocturnos tene-
brose perfidie a finibus expellerent Cristianis. Subit eciam animum illud lau-
dabile et deo dignum bellum Machabeorum, qui in deserto feni cibof pasti, ne
participes fierent coinquinacionis, zelo legis et fidei repleti’ Antiochum Epipha-
nem et radicem iniquitatis, qui populum dei ad ritus gentiles et lupanar ephe-
borums pertrahere nitebatur, dei suffulti juvamine contriverunt, ut sancta ite-
rato mundarent, arcem Sion reciperent, et redderent pacem terre. Quorum bella
sacer hic ordo milicie videlicet domus hospitalis sancte Marie Theutonicorum11 in
Jerusalem strenue imitans1, membris honorabilibus meruit decorari,’diversis ad
diversa digna deo officia laudabiliter ordinatis. Sunt namque milites et bellato-
res electik zelo legis patrie manu valida hostes1 conterentes. Sunt et caritatis
beneficiis affluentes, hospitum, peregrinorum et pauperum receptores. Sunt in-
super, qui pietatis visceribus in hospitalibus languidis et decumbentibus non
abhominatis squaloribus fervido spiritu subministraverint. Inter que membra
dignum ac perutilem clerici locum habent, ut tanqum scintille in medio discurren-
tes pacis tempore ad laycos fratres exhortaciones de observancia regulari faciant,
et divina celebrent, ac m sacramenta ministrent, sed ad arraa convolantibus san-
guinem vivere et mori'1 memoriam scilicet crucifixi domini ostendentes, ad vir-
tutem acuant preliandi, et sic a fine robustorum militum usque ad finem infir-
morum decumbencium, quorum custodiunt consciencias, et muniunt exitus,
fortiter accingentes in suavitate spiritus sua ministeria exequuntur. Hunc ergo
spiritualem ordinem ad utilitatem sancte ecclesie se generalius diffundentem
congratulacionis oculo diversi summi pontifices intuentes0, confirmatum plurimis
privilegiis et immunitatibus et libeftatibus illustrarunt.
De fratre Henrico Walpote primo magistro hospitalis sancte Marie domus 2
Theutonice.
Frater Henricus dictus Walpote1 magister primus hospitalis sancte Marie
a) familie fehlt K. b) Cerethi enim 0. Stat. c) organum non 0. Stat. d) quanto B. e) sancto suo
O. Stat. f) feno cibi K. g) ephebar K. h) d. T. h. s. M. K. i) militans B. k) elti K. 1) ho-
stes fidei O. Stat. m) et B. n) O. Stat. Bei B. und K. ist die Schrift undeutlich. o) intuentes, ad
Petitionen! Friderici ducis Suevie ceterorumque principum terre sancte et Almanie tempore, quo a Christianis
Accon est obsessa. O. Stat.
4) Es giebt 1 3 Familien am Rhein, die den Namen Walpot führen, Fahne, Geschichte der
cölnischen, jülichschen und bergischen Geschlechter, Bd. 2, S. 4 89. Heinrich Walpot erhält
den Namen von Bassenheim zuerst in der Hochmeisterchronik (4 5. Jahrh.), wohl nur, wie
Hartknoch bemerkt, weil in der späteren preussischen Geschichte ein Walpot von Bassen-
heim bekannt geworden ist. Aus der HM.-Chronik ist der Name in die späteren Chroniken
übergegangen, auch von Voigt Bd. 2, S. 36 noch beibehalten.
 
Annotationen