Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hirsch, Theodor [Editor]; Töppen, Max [Editor]; Strehlke, Ernst Gottfried Wilhelm [Editor]
Scriptores rerum Prussicarum: die Geschichtsquellen der preussischen Vorzeit bis zum Untergange der Ordensherrschaft (1. Band) — Leipzig: Verlag von S. Hirzel, 1861

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.54721#0743

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DIE SCHRIFTTAFELN VON OLIVA.

725

*Eodem etiam anno in conversione b. Pauli factus fuit terrae motus circa*P>66-
Zö. Januar.
horam vesperarum, et in Karintiaa xxu. castra corruerunt, et civitas Villachb
corruit, et triginta duae villae ex casu montium in flumen ceciderunt et ab eo-
dem flumine intumescente suffocatae sunt, et homines multi oppressi fuerunt et
ecclesiae plurimae corruerunt.
Ejusdem etiam magistri tempore anno Domini mcccxlvi. rex Angliae dudum1346«
inchoatam gwerräm cum rege Franciae pro regno Franciae (sed per trewgas inter-
positas aliquot annis intermissam) resumere volens transivit navigio cum exercitu
suo et venit in Normaniam et cepitc civitates ac castra. Rex autem Franciae, qui
habuit in auxilium regem Bohemiae Joannem de Lutzelburg et Carolum filium ejus,
marchionem Moraviae, recenter electum in imperatorem de consensu domini
papae contra Bavarum, item regem Majoricarum, regem Navarraed, regem Ar-
rogoniae et omnes duces et comites regni sui, quorum exercitus se extendebat,
ut dicebatur, ad centies centum millia, praedicto regi et exercitui suo occurrit
et commisit cum eo. Et ab hora diei prima usque ad quartam horam noctis
utrique exercitus atrociter pugnaverunt; et vertit terga rex Franciae, et cecidit
in bello rex Bohemiae praedictus de militia et probitate per totum orbem com-
mendabilis et famosus, item rex Majoricarum, rex Navarrae, comites et duces
circiter l., militum xx. millia et aliorum armatorumxL. millia; de exercitu vero
regis Angliae xvi. millia sagittariorum et decem milites. Utinam isti omnes pro
caelesti regno et pro defensione fidei catholicae essent ab infidelibus sui sangui-
nis unda rubricatil* magna profecto esset exultatio civium supernorum; sed*p’67,
quia pro regno terreno et transitorio facta est tantorum et tarn multorum nobi-
lium et simplicium effusio sanguinis, timendum est, quod ex hoc facta fuerite
exultatio civium infernorum. Dicebatur etiam vulgari fama de praedicabili übe-
ralitate et clementia regis Angliae, quod, postquam adeptus esset' triumphum,
captivos, qui erant de partibus Alemaniae, liberos et aliquos remuneratos ad
propria redire permisit, et mortem regis Bohemiae deflevit cum luctu non mo-
dico et lamento.
Contigit etiam eisdem temporibus, quod rex Siciliae Andreas, frater regis
Ungariae, de quo superius facta est mentio, dolo reginae uxoris suae fuit in suo
dormitorio jugulatus et, extra fenestram jactatus, pependit suspensus in uno
clavo et mane sic pendens fuit inventus; quod rex Ungariae, frater ipsius, gra-
viter ultus fuit multa mala regno Siciliae cum iniqua regina sua inferendo.
Eodem etiam tempore Woldemirus marchio Brandenburgensis, qui per vi-
ginti novem annos putabatur esse mortuus et in Ghorynf sepultus, rediit et se
per tot annos in forma pauperis peregrini et eremitae poenitentiam egisse dixit,
pro eo quod cognatam suam proaviam in secundo videlicet gradu duxerat in
uxorem. Quo autem modo vel qua simulatione alter in persona ipsius mortuus
et sepultus fuit, nondum ad nos pervenerat certus rumor. Hoc tarnen certum
est, quod per multa memorabilias et secreta, quae egerat, quibusdam nobilibus
et civitatibus nota, probavit suae personae veritatem ; et ob hoc plures civitates
in Marchia et plures nobili*um, utpote dux Saxoniae, dux Magnipolensis et epis-*P- 68-
copus Magdeburgensis, sibi fidem apponebant, per quorum auxilium magnam
sibi partem Marchiae subjugavit; et quotidie usque ad praesens in dies potentia
a) B. Karnitia. b) B. Valach. c) C. caepit. d) Codd. Auerniae. e) fehlt in den Codd. f) Codd.
Thoryn. g) A, u. B. memoralia.
 
Annotationen