726
DIE ÄLTERE CHRONIK VON OLIVA UND
crescit et Ludovici, filii Bavari quondam imperatoris, qui sibi in marchionatu
successerat, minuitur et decrescit.
Circa idem etiam tempus nobilis comes Hollandiae, qui ob honorem virginis
gloriosae Mariae partes Prussiae saepius visitaverat pro fide catholica ad im-
pugnandum Lithwinosa, fuit a Frisonis occisus in bello.
U50. item anno gratiae mcccl. in annunciatione b. Virginis, in qua tune fuit
parasceueb Domini, Deus nos famulos suos fratres et monachos in Oliva, sicut
voluit, purgavit, castigavit et afflixit. Nam in illa die, omnibus ordinate quo ad
officium celebratis, cum conventus more debito in refectorio pane et aqua refi-
ceret, coci volentes caminum coquinae conventus a fuligine purgare magna pon-
dera straminum in camino incenderunt, de quo refectorium, dormitorium et
ecclesia, campanile cum campanis, pistrinum, molendinum, brasiatorium, fabrica,
sutrinum et porta, totaliter omnia fuerant concremata: ita quod soli parietes
ecclesiae dormitorii et refectorii144 reraanserunt. Et credo, quod pius etmisericors
Deus, qui percutit et sanat, mortificat et vivificat, qui etiam flagellat omnem
filium, quem recipit, hoc incendium miserabile in domo sua permisit, ut nos ab
aliquibus nostris occultis mundaret et multos homines honeslosc, viros ac mu-
* p. 69. Ueres, ad compassionem* et ad opera pictatis nobis impendenda provocaret,
sicut etiam factum est. Nam magister generalis frater Henricus Dusmerd et
frater Winricus magnus commendator nobis cum lxx. marcis Prutenorum sub-
venerunt; dominus Goswinus, abbas Colbacensis visitator noster cum suo sancto
conventu nobis subvenit cum centum marcis Slavicalium, dominus Gerhardus
Polplinensis cum quatuor lastis siliginis et cc. mensuris hordei et cum tertia
dimidia sexagena asserum nobis subvenit. Item dominus Joannes ecclesiae War-
miensis dedit nobis decem marcas, dominus Mathias, episcopus Wladislaviensis'
dioecesisf nostrae, nobis cum decem marcis subvenit, dominus Jacobus episco-
pus Culmensis cum sex marcis , dominus Jacobus episcopus Sambiensis cum
duodecim marcis ; dominus Ärnoldus8 episcopus Pomesanorum11 concessit nobis
centum marcas post annum persolvendas. Dominus Joannes Institor et alii ca-
nonici Insulenses cum decem marcis nobis subvenerunt; et alii quam plurimi
domini nostri commendatores et alii officiales praeceptores nobis gratiose satis
subvenerunt de licentia magistri praedicti; et alii multi boni homines urbani et
villani utriusque sexus nobis misericorditer subvenerunt. Pro quibus nos fratres
Olivenses praesentes tenebimur instanter, et similiter futuri, qui post nos ven-
turi sunt, tenebuntur fideliter exorare, ut Deus optimus, qui est omnium bono-
rum retributor piissimus, ipsis pro beneficiis vitam donet aeternam. Amen.
a) B. Litwinos. b) B. Paresceue. c) B. honestos homines. d) C. u. D. Dusiner. e) B. Wlatislav.
f) C. u. D. diocaesis. g) C. u. D. Arnordus. h) C. u. D. Pomisan.
144) Dass diese Bautheile sich noch bis auf den heutigen Tag erhalten haben, habe ich
nachgewiesen in meinen Beiträgen zur Gesch. Westpreuss. Kunstbauten I. p. 15 ff.