Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

L' arte: rivista di storia dell'arte medievale e moderna — 17.1914

DOI Heft:
Fasc. 5-6
DOI Artikel:
Frati, Lodovico: Jacopino de' Bavosi pittore bolognese del secolo XIV
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.24141#0429

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
JACOPINO DE' BAVOSI PITTORE BOLOGNESE DEL SECOLO XIV

395

portarti burgi sancti Manie civitatis Bononie unum doplerium cere pretii XX sol. bon. Sepul-
turam suam sibi elegit apud ecclesiam s. Petri, circa quam expendi voluit id quod videbitur
commissariis suis infrascriptis. Quos quidem suos commissarios et huius testamenti executores
ad predicta omnia et singula exequenda et executioni mandanda esse voluit, nominavit et
elegit: dominam Caterinam eius uxorem filiam condam ser Guillelmi de Botoncinis et Nanninum
cond. Jacobi Aspetati de Tabollatiis; quibus dedit et concessit plenam et liberarli potestatem
vendendi, alienandi, etc. »..

« Item jure legati reliquit de bonis suis predicte d. Katerine sue uxori dotes suas que
fuerunt et sunt ìibrarum sexaginta bon., ut constat in publico instrumento scripto manu Fran-
cisci Dominici Lambertini de Castro Francho. Item reliquit d. Katerine sue uxori lectum
ipsius testatoris corredatum in quo jacet dictus testator, cum onibus spectantibus ad ipsum.
Reliquit domine Katerine jure legati omnes pannos, laneos et litieos ad uxum eiusdem domine
Katerine deputatos et deputandos. Item reliquit ipsam dominam Katerinam dominam, mas-
sariam et uxufructuariam omnium ipsius testatoris bonorum, donec ipsa vixerit et vitam vidualem,
castani et honestam servaverit in eius domo cum infrascriptis suis heredibus. Item Bitinam
ipsius testatoris filiam, uxorem Francholini Paxii Piliparii sibi heredem instituit. Insuper reliquit
domine Bitine de aliis suis bonis sol. XL bon. Item Petrum suum filium legiptimum et natu-
ralem sibi heredem instituit in V libr. bon., et insuper reliquit eidem Petro de aliis suis bonis
omnia sua uxuviglia et artificia deputata prò ministerio artis pingendi. In omnibus autem aliis
suis bonis Nicolaum, Agnexiam et Vincentìum suos nepotes et filios dicti Petri sibi equis
portionibus heredes instituit».

« Et hoc testamentum manu mei Johannis notarii scriptum voluit plenam firmitatem habere.
Actum Bononie, in capella s. Martini de Apoxa, in domo habitationis dicti testatoris, preseti -
tibus: fratre Gerardo de F'ogatiis de ordine Fratrum S. Marie de Carmelo, de Bononia, fratre
Jacobo laygo de dicto ordine et conventu, Magistri Jacobino de Vasellis cond. Johannis de
Regio cap. s. Cecilie de Bononia, Johanne cond. Micliaelis de Dugliolo merzario, Bartholomeo
et Bonuccio de Papazonibus testibus. Ex instrumento Johannis Dominici de Castagnolo notario ».

(Arch. di Stato di Bologna. — Memoriali di Michele di Palmerio, 1371, car. 31 r).
 
Annotationen