Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hirsch, Theodor [Hrsg.]; Töppen, Max [Hrsg.]; Strehlke, Ernst Gottfried Wilhelm [Hrsg.]
Scriptores rerum Prussicarum: die Geschichtsquellen der preussischen Vorzeit bis zum Untergange der Ordensherrschaft (1. Band) — Leipzig: Verlag von S. Hirzel, 1861

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.54721#0091

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
CRONICA TERRE PRUSSIE. PARS 111.

73

monium premissorum1. Hoc facto, fratres ei omnes captivos, qui poterant re-
periri, inter quos fuerunt lxx matrone nobiles et honeste preter alias mulieres,
viros et parvulos redcliderunt, dictamque pacem fratres tama firmiter observa-
bant, quod preter alia, que ad pacis observanciam sunt necessaria, nullum bel-
lum contra infideles ulterius movere sine dicti ducis consilio voluerunt?.
De novo bello Swantepolci et conflictu in Rensen. 40
Sed quia sensus humani semper proni sunt in malum, et a via, quam homo
ab adolescencia sua consuevit, cum senuerit, de facili non recedit, ideo perver-
sus illec dux Pomeranie, plenus iniquitate, innatam sibi maliciam, quam a ju-
ventute sua solitus fuit exercere, non diu potuit occultare, sed post contraetam
pacem revoluto anno2, immemor salutis sue et sacramenti, quo firmaverat dic-
tam pacem, immemorque sanguinis sui, scilicet filii, et aliorum obsidum, quos
dedit in pignus, rupto federe pacis, cum neophitis apostatis terre Prussie et Su-
dowitis collegit exercitum grandem nimis, qui preter alia mala in captivis et
occisis et infinita preda totam terram Colmensem, exceptis tribus castris, Tho-
run, Colmine et Redino in solitudinem redegerunt. Quo facto cum exercitu suo
venerunt ante castrum et civitatem Colmen, et ibi steterunt usque ad vesperam
in superbia et abusione. Postea secesserunt usque ad paludem, que dicitur
Rensen3, et ibi per noctem quieverunt, Que percepto fratres de Colmine cum
cccc viris secuti sunt eos, et dum media pars exercitus infidelium paludem pre-
dictam transivisset, frater Theodericus antiquus marscalcus4 voluit posteriorem
partem invadere, asserens, quod antequam alii redirent, isti essent occisi. Cui
consilio contradixit frater Berlwinusd novus marscalcus, et licet seniores fratres
invite facerent, quia videbatur eis, quod, invadendo eos ante, cogerent ipsos ad
defensionem; tarnen secuti fuerunt consilium ejus, et aggressi sunt eos viriliter
in anteriori parte, et statim conversi sunt in fugäm5. Quos Cristiani sequenles,
plures occiderunt, et disperse exercitu Cristianorum marscalcus cum xxim ar-
migeris venit circa montem quendam, in quo iuvenil im milia infidelium contra
se parata ad bellum. Sed dum Prutheni viderent tarn paucos circa vexilum fra-
trum, resumptis viribus et audacia, irruerunt repente in eos, et marscalcum et
fratres omnes cum cccc viris occiderunt preter x, qui fugientes salvati sunt.
Tandem venerunt fratres de Thorun, cum cc viris ad locum et horam eis depu-
tatam a marscalco, et dum viderent fratres occisos, fugerunt. Quos Prutheni
sequentes plures occiderunt, alii evaserunt6. Collecta igitur preda, que magna
a) eam K. b) v. c. B. Cap. 40. c) iste B. d) Dellwinus ! ! H.
Es scheint fast, als wenn Dusburg hier nach einer Urkunde schreibt. Boguph. p. 61
gedenkt des Friedens und der Auslieferung Mestwins beim Jahre 1243. Näher lässt sich der
^Zeitpunkt nicht bestimmen, denn obwohl in der Friedensurkunde vom November 1248, Act.
Bor. 2, 719 (bei Dreger p. 273 fehlt die Stelle) gesagt wird, Mestwin sei 6 Jahre in den Hän-
den des Ordens gewesen, so führt diese Notiz nicht sicher weiter: denn in jener Verbindung
würden schon 5 Jahre und wenige Tage oder Wochen, als 6 Jahre bezeichnet sein.
2) Auch das Chron. Oliv, sagt post annum, aber nach Boguphalus wahrscheinlicher An-
gabe brach er den Frieden sogleich, indem er cum Pruthenis . . sedicionem in terra Prus-
siae movit.
3) Rens circa Grudentz Annal. Thor., jetzt Rondsen. Vgl. Voigt 2, 500 f.
4) Tidericus quondam marscalcus in einer Urkunde vom 22. März 1243, Cod. Pruss. 1, n. 55.
5) Derselbe störende Subjectswechsel wie III, c. 11.
6) Mit Dusburg stimmt das Chron. Oliv, im Ganzen überein. Dagegen fand die Schlacht
bei Rensen nach dem Annal. Thorun. am Tage Viti et Modesti (15. Juni) des Jahres 1242
statt; die Zahl der Todten setzt er auf 1200. Wenn er recht hätte, so könnte Dietrich von
 
Annotationen