Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hirsch, Theodor [Editor]; Töppen, Max [Editor]; Strehlke, Ernst Gottfried Wilhelm [Editor]
Scriptores rerum Prussicarum: die Geschichtsquellen der preussischen Vorzeit bis zum Untergange der Ordensherrschaft (1. Band) — Leipzig: Verlag von S. Hirzel, 1861

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.54721#0738

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
720

DIE ÄLTERE CHRONIK VON OLIVA UND

supradictis; et contra reia ipsius ordinationem a gratia magistri debere depen-
dere. In quam ordinationem cum amaritudine cordium consensum fuit per ab-
batem et conventum. Timebant enim, si non consentirent, propter magistri
auctoritatem monasterium posse incurrere damnum et jacturam irrecuperabilem.
Magister ergo pro captura sturionum sub Neria et pro libertate piscandib in
Wisla et aliis superius exaratis133 confirmavit omnes haereditates monasterii no-
minatim, quas defuncti reges et principes monasterio libere et liberaliter dona-
*p. 58. verunt, et om'nes haereditates, quas absque licentia eorum , quorum intererat
dare, fratres comparaverant privatim et secrete. Et deputatus fuit per magi-
strum frater Isidorus cum alio fratre Bernardo de Bechimc ad limitandum omnes
haereditates monasterii et ad conscribendum metas per circuitum. Quibus omni-
bus expeditis et conscriptis magister generalis eas nulla ratione confirmare vo-
luit, nisid primo praedicta compositio et ordinatio confirmata esset et ratificata
a nostro capitulo generali. Oportuit ergo abbatem adire capitulum generale pro
confirmatione compositionis ejusmodi obtinenda.
Sed medioe tempore, quo abbas erat in capitulo generali, venit in Prus-
siam marchio Moraviae Carolus, filius Joannis de Lutzelburg regis Bohemiae.
Qui cum moram traheret in Thornf, magister generalis occurrit et ibidem in-
firmatus est; et post unam noctem circa medium noctis misit magister magnum
commendatorem cum aliis fratribus pro dicto marchione, et indutis vestibus suis
sedendo in lecto commendavit ei suppliciter ordinem suum et fratres ordinis
rogans, ut fratres et ordinem diligeret et foveret ac in quantum posset promo-
veret; et hoc facto valedicens marchioni recollegit se in lecto et prima nocte
extremum vitae suae clausit diem. Cujus corpus cum devotione et multorum
gemitu deductum fuit in castrum s. Mariae et in capella s. Annae in cripta,
quam ipse sibi ordinaverat, fuit tumulatum. Postea congregatis praeceptoribus
a) Codd. et contra ipsius ordinationem a gratia magistri deberet dependere; E. et conventus ipsius ordinatio
a gratia magistri deberet dependere. b) Codd. piscandi et in W., E. fehlt et. c) B. Bethim, C. u. D.
Bethym, E. Becheym. d) B. nec prima praedicta compositio confirmata ordinatio esset ratificata nisi a nostro
capitulo generali; C. u. D. nec primo praedicta compositio et ordinatio confirmata esset et ratificata nisi a
nostro etc., E. nisi prius praedicta compositio et ordin. confirmata et ratificata esset a capitulo generali,
e) Codd. meo. f) C. u. D. Thoren.
133) Etwas abweichend von diesem Berichte des Chronisten meldet Abt Stanislaus an
das General-Kapitel des Cisterzienser-Ordens (Cod. Oliv. 219 — 221)-consensimus tali
modo: quod dominus magister ab Omnibus impetitiohibus, quas nobis fecit super quibusdam
sylvis et bonis sine confirmatione principum Pomeranie quondam per nos emptis, ut assere-
bat, et a damnis per rupturam aggeris, que per negligentiam nostram sibi et suis asserebat
esse facta liberaliter ac totaliter cessit et omnia nobis indulsit animo gratioso et insuper om-
nia bona ecclesie nostre a dicte terre Pomeranie quondam principibus et aliis fidelibus nobis
collata vel per nostros predccessores et nos empta a quocunque et in quibuscunque loc s
dicte terre pronunc ipsorum limitari fecit et ex certa scientia confirmavit. Nos autem vice
versa ex toto renunciavimus cuidam paludi a terminis ville nostre dicte Scorwnick usque ad
lluvium dictum Motlava protense (oben not. 20), et libertati piscandi in Wisla a loco, ubi ri-
vulus Striez infinit in Witzlam usque in mare et a captura sturionum circa littus maris, quod
Neria dicitur, cum stantibus retibus que Store-Lance vocantur, et bis, que de naufragio eiecta
fuerint ad nostrum littus maris inter portumWizle et rivulum dictum Swilinam, et a vella (?)
que Scheppla nuncupatur; omne jus, quod ad ista nobis competere videbatur resignantes
in manus magistri prelibati. Er bittet dann im Verlaufe seines Berichtes das General-Kapitel
um Bestätigung des Vertrages, »cum — durum sit contra stimulum calcitrare, et dicti do-
mini nostri in his non adhuc sint plene contenti, sed auri et argenti fossessiones
habere velint in bonis nostris (si tarnen predicta apud nos possint inveniri), preiudicio vie
regie intra hereditates abbatie nostre, cuius non habemus specialem et claram expressio-
nem in privilegiis nostris, ut asserunt.« Die Bestätigung dieses Vertrages durch Abt Johann
von Citeaux aus dem J. 1341. Königsb. Archiv Schbl. L. n. 56. Wie im kleinen Privilegium
ausdrücklich bemerkt wird, wurde jener Vertrag des Hochmeisters am 22. August 1337 in
Oliva abgeschlossen.
 
Annotationen