Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hirsch, Theodor [Editor]; Töppen, Max [Editor]; Strehlke, Ernst Gottfried Wilhelm [Editor]
Scriptores rerum Prussicarum: die Geschichtsquellen der preussischen Vorzeit bis zum Untergange der Ordensherrschaft (1. Band) — Leipzig: Verlag von S. Hirzel, 1861

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.54721#0740

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
722

DIE ÄLTERE CHRONIK VON OLIVA UND

naverant, occiderant1 et ibidem in monasterio ordinis nostri Padis135 136 octodecim
monachos et quam plures conversos occideranta. Audientes autem Lithwini ex-
ercitum de Prussia tarn validum similiter contra se venire congregaverunt omne
robur suum et in eo tempore, quo eorum terra vastaretur, ipsi vastare terram
Zambiensium et alias Christianorum terras disponebant. Quod cum innotuisset
magistro et regibus ac principibus praedictis, de communi consilio decreverunt
potius defendere Christianes quam vastare Paganos et cum festinatione redierunt
sperantes se cum Lithwinis esse congressuros. Quod audientes Lithwini con-
verterunt se versus Livoniam et invenerunt terram totam immutatamb et vasta-
* p. 61. verunt eam* Christianis multis interfectis, secum pluribus utriusque sexus ad
terras suas in miserabilem servitutem deductis. Post hunc inopinatum eventum
in Christianitate Domino permittente factum et propter regum et principum cas-
sum laborem magister in immensam cecidit tristitiam et cordis dolorem: nec
mirum, quia imponebatur sibi, quod ex industria ipsius et voluntate frustrati
essent spe sua, quam habebant cum Paganis congrediendi; et detrahebant sibi
majestate non solum reges et alii nobiles sed etiam fratres sui. Et propter ni-
miam turbationem quasi alienatus mente incedebat, et qui erat quondam ele-
gantis eloquentiae et tota in affabilitatec benignus, raro loquebatur ad interro-
gata respondendo. Et hoc perpendentes viri religiosi: magnus commendator,
thesaurarius, hospitalarius et trappiarius famulis magistri et camerariis manda-
verunt, ut eum diligenter custodirent, ne in melancholia taliter aliquid mali
inferret sibi ipsi. Quorum unus curiosius eum custodire volens saepius in mane
vel in vespere eum, cum esset in orationibus suis, impedivit. Quod magister
aegre tulit, et cum cessare nollet, una vice commotus magister ipsum cultello
suo graviter vulneravit. Quod cernentes praeceptores praedicti rogaverunt eum,
ut maueret in Engelsberg sine omni sollicitudine et cura et alium consentiret
regere vices suas, si forte Deus eum visitaret et sibi redderet sanam meutern.
Quod ipse annuitfieri, et constitutus fuit in vice-magistrum frater Henricus
* p. 62. Tusimerb, qui se honeste rexe*rat in ordine multis annis et contra Lithwinos
semper fuit pugnator strenuus et virilis.
Post elapso anno vel amplius praeceptores de partibus Alemaniae et Livo-
niae convenerunt in castrum s. Mariae, et in capitulo praedictus magister cessit
voluntarie et insignia magisterii libens resignavit, et tune electus fuit praedi-
ctus frater Henricus Tusimer d concorditer in magistrum; praedictus vero anti-
quus magister recuperata omni ratione et eloquentia in Engelsberg commendator
permansit usque ad obitum suum et in Insula s. Mariae requiescit tumulatus.
Praedictus ergo magister postquam electus fuerat, officium magisterii sui
coepit regere laudabiliter et modeste. In cujus principio magisterii commendator
Gedanensise frater Gerhardus de Stegyn a plebano de Gdantzk domino Henrico
de Lapide dicto recepit villam Wrest136f cum agris suis, quae pertinebat ad
a) Codd. occiderunt. b) Man erwartet: nudatam oder denudatam. c) B. et tota ineffabilitate , C. u. D.
et ex tota ineffabilitate, E. et affabilitate benignus. d) B. Tusiiner, C. u. D. Tusyner, E. Tüsemer. e) C.
u. D. Gdanens. f) C. u. D. mit dem Zusatz am Rande: Langefohr.
135) Paddis westlich von Reval.
136) Wrest ist das jetzige Dorf Langefuhr bei Danzig. Den deutschen Namen Langen-
fort führt es bereits 6. Febr. 4 404, wo der Komthur von Danzig, Albrecht von Schwarzburg
dasselbe zu einem in 26 Gärten abgetheilten Bauerndorf nach Kulmischem Rechte einrichtet
und dem Siegfrid Stange das Schultzenamt in demselben verleiht (Kgsb. Arch. Schbl. LX.
67); noch vor 1 429 war es jedoch zu Magdeburgischem Lehnsrechte an den Bürgermeister
Gert v. d. Beke verliehen worden (Danziger Komthureib. f. 202).
 
Annotationen