Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Busch, Werner [Hrsg.]; Freie Universität Berlin / Kunsthistorisches Institut [Mitarb.]
Geschichte der klassischen Bildgattungen in Quellentexten und Kommentaren: eine Buchreihe (Band 3): Landschaftsmalerei — Berlin: Reimer, 1997

DOI Kapitel:
6. Francesco Petrarca
DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.65784#0060

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
6. Francesco Petrarca
Ad Dyonisium (1336)
Altissimum regionis huius montem, quem non immerito Ventosum vocant, hodiemo
die, sola videndi insignem loci altitudinem cupiditate ductus, ascendi. Multis iter
hoc annis in animo fuerat; ab infantia enim his in locis, ut nosti,fato res hominum
versante, versatus sum; mons autem hic late undique conspectus, fere semper in
oculis est. Cepit Impetus tandem aliquando facere quod quotidiefaciebam, precipue
postquam relegenti pridie res romanas apud Liviumforte Ule michi locus occurrerat,
ubi Philippus Macedonum rex - is qui cum populo Romano bellum gessit - Hemum
montem thesalicum conscendit, e cuius vertice duo maria videri, Adriaticum et
Euxinum,fame crediderat, vereneanfalsosatiscompertinichilhabeo [...]. Ceterum,
ut illo omisso, ad hunc montem veniam, excusabile visum est in iuvene privato quod
in rege sene non carpitur. Sed de sotio cogitanti, mirum dictu, vixamicorum quisquam
omni exparteydoneus videbatur. [...] tandem ad domesticavertor auxilia, germanoque
meo unico, minori natu, quem probe nosti, rem aperio. Nil poterat letius audire,
gratulatus quod apud nie amici simul acfratis teneat locum.
Statua die digressi domo, Malausanam venimus ad vesperam; locus est in radicibus
montis, versus in boream. Illic unum diem morati, hodie tandem cum singulisfamulis
montem ascendimus non sine multa difficultate: est enim prerupta et pene
inaccessibilis saxose telluris moles. [...] Pastorem exacte etatis interconvexa montis
invenimus, qui nos ab ascensu retrahere multis verbis enisus est, dicens se ante annos
quinquaginta codem iuvenilis ardoris impetu supremum in verticem ascendisse,
nichilque inde retulissepreterpenitentiam etlaborem, corpusque etamictum lacerum
saxis ac vepribus, nec unquam aut ante illud tempus aut postea auditum apud eos
quenquam ausum esse similia. Hec illo vociferante, nobis, ut sunt animi iuvenum
monitoribus increduli, crescebatexprohibitione cupiditas. [...]etfratercompendiaria
quidem via per ipsius iuga montis ad altiora tendebat; ego mollior ad ima vergebam,
revocantique et iter rectius designanti respondebam sperare me alterius lateris
faciliorem aditum, nec horrere longiorem viam per quam planius incederem. Hane
excusationem ignavie pretendebam, aliisque iam excelsa tenentibus, per volles
errabam, cum nichilo mitior aliunde pateret accessus, sed et via cresceret et inutilis
labor ingravesceret. Interea, cum iam tedio confectum perplexipigeret erroris, penitus
altapetere disposui, [...] Illic a corporeis ad incorporea volucri cogitatione transiliens,
his aut talibus me ipsum compellabam verbis. [...] Equidem vita, quam beatam
dicimus, celso loco sita est; arcta, ut aiunt, ad illam ducit via. Multi quoque colles
intereminent et de virtute in virtutem preclaris gradibus ambulandum est; in summo
Jinis est omnium et vie terminus ad quem peregrinatio nostra disponitur. [...] Tu
certe — nisi, ut in multis, in hoc quoque tefallis - non solum vis sed etiam cupis. Quid

58
 
Annotationen