Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0104

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
<2-2

D E AECHITECTURA

sagittae missione; uti si qfua oppugnetur, tum a tur-
ribus, quae erunt dextra ac sinistra, scorpionibus re-
liquisque telorum missionibus hostes reiiciantur. Et-
iam contra inferiora turrium dividendus est murus in-
tervallis tam magnis quam erunt turres; et itinera sint
interioribus partibus turrium contignata, neque ea
ferro fixa: bostis enim si quam partem muri occupa-
verit, qui repugnabunt, rescindent, et si celeriter ad-
ministraverint, non patientur reliquas partes turrium
murique hostem penetrare, nisi se voluerit praecipi-

5 tare. Turres itaque rotundae axit polygoniae sunt
faciendae; quadratas enim macbinae celerius dissipant,
quod angulos arietes tundendo frangunt: in rotunda-
tionibus autem uti cuneos, ad centrum adigendo, lae-
dere non possunt. Item munitiones muri turriumque
aggeribus coniunctae maxime tutiores sunt; quod ne-
que arietes neque suffossores neque machinae ceterae

6 eis valent nocere. Sed non in omnibus locis est aggeris
ratio facienda, nisi quibus extra murum ex alio loco
plano pede accessus fuerit ad moenia oppugnanda. Ita-
que in eiusmodi locis primum fossae sunt faciendae lati-
tiidinibus et altitudinibus quam amplissimis: deinde
fundamentum muri deprimendum est intra alveum fos-
sae, et id exstruendum est ea crassitudine, ut opus ter-

7 renum facile sustineatur. Item interiore parte substru-
ctionis fundamentum, distans ab exteriore, introrsus
amplo spatio constituendum est, ita iiti cohortes pos-
sint, quemadmodum in acie, instructae ad defenden-
diim supra latitudinem aggeris consistere. Cum autem
fundamenta ita distantia inter se fuerint constituta, tunc
inter ea alia transversa, coniuncta exteriori et interiori
fundamento, pectinafcim disposita, quemadmodum ser-
rae dentes solent esse, collocentur. Cum enim sic erit
 
Annotationen