42
DE ARCHITECTURA
combibit liquorem. Igitur levi raraque cum sint pro-
prietate, nec patiantur penetrare in corpus humidam
potestatem, quocunque pondere fuerint, coguntur ab
rerum natura, quemadmodiim pumex, uti ab aqua
sustineantur. Sic autem magnas habent utilitates, quod
nequein aedificationibus sunt onerosi, et cum ducun-
tur, a tempestatibus non dissolvuntur.
C A P U T IV.
JD e a r e n a.
1 In caementitiis autem structuris primum est de
arena quaerendum, ut ea sit idonea ad materiam
miscendam, neque habeat terram commixtam. Ge-
nera autem arenae fossitiae sunt hae, nigra, cana,
rubra, carbunculus. Ex his quae in manu confricata
fecerit stridorem, erit optima: quae autem terrosa
fuerit, non habebit asperitatem: itern si in vestimen-
tum candidum ea coniecta fuerit, postea excussa vel
icta id non inquinaverit, neque ibi terra subsiderit,
2 erit idonea. Sin autem non erunt arenaria, \mde
fodiatur, tum de fluminibus [autj e glarea erit ex-
cernenda, non minus etiam de littore marino. Sed
ea in structuris haec habet vitia, difficulter siccescit,
neque onerari se continenter paries patitur, nisi in-
termissionibus requiescat: neque coneamerationes reci-
pit. Marina autem hoc amplius, quod etiam parietes,
cum in his tectoria facta fuerint, remittentes salsiigi-
3 nem corium dissolvunt. Fossitiae vero celeriter in
structuris siccescimt, et tectoria permanent, et con-
camerationes patiuntur, sed hae, quae sunt de are-
nariis recentes. Si enim exemptae diutius iaceant,