Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0382

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
300

DE ARCIIITECTURA

contineanfcur, teganturque tabulis maxime primis, si
non, ex cetera materia, quae maxime habere potest
virtutem, praeter pinum aut alnum. Haec enim sunt
fragilia et faciliter recipiunt ignem. Circum tabulata
collocentur crates ex tenuilnis virgis crebenime textae,
maximeque recentibus percrudis coriis duplicibus con-
sutis, fartis alga aut paleis in acefco maceratis circa
tegatur machina tota: ita ab his reiicientur plagae
balistarum et impetus incendiorum. '

C A P U T XV. (vulgo XXI.)
D e a l i i s t e s t u d i u i b u s.

Est autem et aliud genus tesfcudinis, quod reliqua
omnia habet, quemadmodum quae supra scripta sunfc,
praeter capreolos; sed habet circa pluteum et pinnas
ex tabulis, et superne siibgrundas proclinatas, supra-
que tabulis et coriis iirmiter fixis continentur: insuper
vero argilla cum capillo subacta ad eam crdssitudinern
inducatur, ut ignis omnino non possit ei machinae
nocere. Possunt autem, 'si opus fuerit, eae machi-
nae ex octo rotis esse, si ad loci naturam ita opits
fuerit temperare. Quae autem testudines ad. fodien-
dum comparantur, (dpvyes graece dicuntur) cetera
omnia habent, uti supra scriptum est: frontes autem
earum fiunt, quemadmodum anguli trigonorum, uti,
a muro tela cum in eas mittantur, non planis fron-
tibus excipiant plagas, sed ab lateribus labentes, sine
periculoque fodientes qui intus sunt tueantur. Non
mihi etiam videtur esse alienum de testudine, quam
Hegetor Byzantius fecit, quibus rationibus sit facta,
exponere. Fuerat enim eius baseos longitudo pedum
 
Annotationen