Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0377

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L I B E R X. C A P. XI. XII.

295

est ad climacida, foraminis F5, in extremis K, ro-
tundi autem axis diametros aequaliter erit cheles. Ad
claviculas autem S minus parte sexta decima K. An-
teridon longitudo foraminum F III 9, latitudo in imo
fqraminis V in summo crassitudo ZK. Basis, quae
appellatur eschara, longitudo foraminum •••, antiba-
sis foraminum IIII ; * *, utriusque crassitudo et latitudo
foraminis • • •: compingitur autem dimidia altitudinis K.
Columnae latitudo et crassitudo IS; altitudo autem
non habet foraminis proportionem, sed erit quod opus
erit ad usum. Brachii ••• longitudo foraminum VI •••,

•«a O • • • *

crassitvido in radice foraminis in extremis F.

De balistis et catapultis symmetrias, quas maxime
expeditas putavi exposui: quemadmodum autem con-
tentionibus eae temperentur e nervo capilloque tortis
rudentibus, quantum comprehendere scriptis potuero,
non praetermittam.

caput xii. (™igo xvnr.)

De catajjulbarum b alis tarumque conten-
tionibus et temperaturis.

Sumuntur tigna amplissima longitudine, supra
figuntur chelonia, in quibus includuntur suculae: per
media autem spatia tignorum insecantur et excidun-
tur formae, in quibus excisionibus includuntur capi-
tula catapultarum, cuneisque distinentur, ne in con-
tentionibus moveantur. Tum vero modioli aei~ei in ea
capitula includuntur, et in eos cuneoli ferrei, quos
iTZiZvyibas Graeci vocant, collocantur. Deinde ahsae
rudentum induntur per foramina capitulorum et in
alteram partem traiiciuntur; deinde in suculas conii-
 
Annotationen