Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0362

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
280

DE ARCHITECTURA

C A P U T IV. (vulgo IX.)

De organor um ad aquani hauriendam
generibus.

1 _Nunc de organis, quae ad hauriendam aquam in-
venta sunt, quemadmodum variis generibus comparen-
tur, exponam: et primum dicam de tympano. Id au-
tem non alte tollit aquam, sed exhaurit expeditissime
multitudinem magnam. Fit axis ad tornum aut circi-
num fahricatus, capitihus lamina ferratis, hahens in
medio circa se tympanum ex tabulis inter se coagmen-
tatis, collocaturque in stipitibus habentibus in se sub
capite axis ferreas laminas. In eius tympani cavo in-
terponuntur octo tabulae transversae,' tangentes axem
et extremam tympani circumitionem, quae dividant

2 aequalia in tympano spatia. Circa frontem eius figun-
tur tabulae, relictis semipedalibus aperturis ad aquam
intra concipiendam: item secundum axem columbaria
fiunt excavata in singulis spatiis ex una parte. Id autem
cum est navali ratione picatum, hominihus calcantibus
versatur, et hauriendo aquam per aperturas, quae surit
in frontibus tympani, reddit per cohimbaria secundum
axem supposito labro ligneo habent^una secum coniun-
ctum canalem. Ita hortis ad irrigandum vel ad salinas

3 ad temperandum praehetur aquae multitudo. Cum
autem altius extollendum erit, eadem ratio commutabi-
tursic: rota fiet circum axem ea magnitudine, ut ad
altitudinem, qua opus fuerit, convenire possit: circum
extremum latus rotae figentur modioli quadrati, pice
et cera solidati, Ita cum rota a calcantihus versahitur,
modioli pleni ad stxmmiim elaff rursus ad imum rever-
 
Annotationen