296
D E ARCHITECTURA
ciuntur, involvunturque, vectihus uti per eas extenti
rudentes, cum manibus sunt tacti, aequalem in utra-
que sonitus habeant responsum. Tunc autem cuneis
ad foramina concluduntur, ut non possint se remittere:
ita traiecti in alteram partem eadem ratione vectibus
per suculas extenduntur, donec aequaliter sonent. Ita
cuneorum conclusionibus ad sonituin mnsicis auditio-
nibus catapultae temperantur.
De bis rebus quae potui dixi: restat mihi de op-
pugnatoriis rebus quemadmodum machinationibus et
duces victores et civitates defensae esse possint. ,
CAPUT XIII. (vulgo XIX.)
D e oppagnatoriis r e b u s.
Primum ad oppugnationes aries sic inventus me-
moratur esse. Carthaginienses ad Gades oppugnan-
das castra posuerunt: cum autem castellum ante cepis-
sent, id. demoliri sunt conati. Posteaquam non habu-
erunt ad demolitionem ferramenta, sumpserunt tignum,
idque manibus sustinentes capiteque eius sunnnum
murum continenter pulsantes, summos lapidum or-
dines deiiciebant, et ita gradatim ex ordine totam
communitionem dissipaverunt. Postea quidam faber
Tyrius, nomine Pephasmenos, bac ratione et inven-
tione inductus, malo statuto, ex eo alterum transver-
sum uti trutinam suspendit et in reducendo et impel-
lendo vehementibus plagis deiecit Gaditanorum murum.
Cetras autem Chalcedonius de materia primum basim
subiectis rotis fecit, supraque compegit arrectariis et
iugis varas, et in his suspendit arietem, coriisque
bubulis texit, uti tutiores essent, qui in ea machina-