L I B E R VIII. C A P.. I.
207
C A P U T I.
De aquac iiiventionihus.
Est enim maxime necessaria et ad vitam et ad 1
delectationes et ad usnm quotidianum. Ea autem fa-
cilior erit, si fontes erunt aperti etfluentes: sin autem
non profluent, quaerenda sub terra sunt capita et
colligenda, quae sic erunt experienda: uti procum-
batur in dentes, antequam sol exortus fuerit, in locis
quibus erit quaerendum, et in terra mento collocato
et fulto prospiciantur eae regiones. Sic enim non
errabit excelsius quam oporteat visus, cum erit im-
motum mentum, sed libratam altitudinem in regioni-
bus certa finitione designabit. Tunc in quibus locis
videbuntur humores concrispantes et in aera surgen-
tes , ibi fodiatur: non enim in sicco loco hoc signum
potest fieri. Item animadvertendum est quaerentibus 2
aquam, quo genere sint loca; certa enim sunt in
qinbus nascitur. In creta tenuis et exilis et non alta
est copia; ea erit non optimo sapore. Item sabulone
soluto tenuis sed [si] inferioribus locis invenietur;
ea erit limosa et insuavis. In terra autem nigra su-
dores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis
tempestatibus collectae in spissis et solidis locis sub-
sidunt; eae habent optimum saporem. Glarea vero
mediocres et non certae venae reperiuntur; eae quo-
que egregia sunt suavitate. Item sabulone masculo
arenaque et carbunculo certiores et stabiliores simt
copiae, eaeque sunt bpno sapore. Rubro saxo et
copiosae et bonae, si non per intervenia dilabantur
et liquescant. Sub radicibus autem montium et in