208
DE ARCHITECTURA
saxis silicibus uberiores et affluentiores, eaeque fri-
gidiores sunt et salubriores. Campestribus autem fon-
tibus salsae, graves, tepidae, non suaves, nisi quae
ex montibus sub terra subrnanantes erumpunt in
medios campos ibique arborum timbris contectae prae-
3 stant montanorum fontium suavitatem. Signa autem
quibus terrarum generibus supra scfiptum est ea in-
venientur nascentia, tenuis iuncus, salix erratica,
alnus, vitex, arundo, hedera, aliaque, quae eiusmodi
sunt, quae non possunt nasci per se sine; humore.
Solent autem eadem in lacunis riata esse, quae se-'
dentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus
et agris per hiemem diutiusque propter capacitatem
conservant humorem, quibus non est credendum: sed
quibus regionibus et terris, non lacunis, ea signa
nascuntur non sata, sed naturaliter per se creata,
4 ibi est quaerenda. In quibus si hae non significa-
buntur inventiones, sic erunt experiundae. Fodiatur
quoquoversus locus latus ne minus pedes quincrue,
in eoque collocetur circiter solis occasum scaphium
aereum aut plumbeum aut pelvis, (ex his quod erit
paratum,) idque intrinsecus oleo ungatur ponaturque
inversum, et summa fossura operiatur arundinibus aut
fronde, supra terra obruatur; tum postero die ape-
riatur, et, si in vase stillae sudoresque erunt, is
5 locus habebit aquam. Item si vas ex creta factum
non coctum in ea fossione eadem ratione opertum
positum fuerit, si is locus aquam habuerit, cum aper-
tuin fuerit, vas humidum erit, et etiam dissolvetur
ab humore. Vellusque lauae si collocatum erit in ea
fossura, insequenti autem die de eo aqua expressa
erit, significabit eum locum habere copiam. Non
minus si lucerna concinnata oleique plena et accensa