Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0291

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
L I B E"R VIII. C A P. I.

20C)

in eo loco operta fuerit collocata, et postero die non
erit exusta, sed habuerit reliquias olei et ellychnii,
ipsaque humida invenietur, indicabit eum locum ha-
bere aquain, ideo quod omnis tepor ad se ducit hu-
mores. Iteinin.eo loco ignis si factus fuerit, et per-
calefacta terra et adusta vaporem nehulosum ex se
suscitaverit, is locus habebit aquam. Cum haec ita 6
erunt pertentata, et quae supra scripta sunt signa
inventa, tum deprimendus est puteus in eo loco; et si
caput exit aquae inventum, plures sunt circa fodiendi
et per specus in unum locum omnes conducendi.
Haec autem maxime in montibus et regionibus septen-
trionalibus sunt quaerenda, eo quod in his et sua-
viora et salubriora et copiosiora inveniuntur; aversi
enim sunt solis cursui, et in his locis primum cre-
brae sunt arbores et silvosae, ipsique montes suas
habent umbras ohstantes, ut radii solis non directi
perveniant ad terram, nec possint humores exurere.
Intervalla quoque montium maxime recipiunt imbres, 7
et propter silvarum crebritatem nives ibi ab umbris
arborurn et montium diutius conservantur: deinde
liquatae per terrae venas percolantur, et ita perveniunt
ad infimas montium radices; ex quibus profluentes fon-
tium erumpunt ructus. Campestres autem loci e con-
trario non possunt habere copias , et quaecunque sunt,
non possunt habere salubritatem, quod solis vehemens
impetus propter nullam obstantiam umbrarum eripit
exhauriendo fervens ex planitie camporum humorem;
et si quae ibi sunt aquae apparentes, ex his, quod est
levissimum tenuissimumque et subtili salubritate, aer
avocans dissipat in impetum coeli, quaeque gravissi-
mae duraeque et insuaves sunt partes, eae in fontibus
campestribus relinquuntur.

- - ; " 1.4
 
Annotationen