Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0155

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
LIBER III. C A P. II.

75

CAPUT II. (vulgo I. sect. 10. seqq.)

De sacrarum aedium compositione et
symme triis.

Aedium atttem principia sunt, e quibus constat *
figurarum aspectus: Primum in antis, quod gi'aece
vaps iv xapa.6Ta6i dicitur: deinde prostylos, amphi-
prostylos, peripteros, pseudodipteros, dipteros, hy-
paethros. Horum exprimuntur formationes his ratio-
nibus. In antis erit aedes, cum hahebit in fronte an- 2
tas parietum, qui cellam circumcludunt, et inter antas
in medio columnas duas supraque fastigium symmetria
ea collocatum, quae in hoc libro fuerit perscripta:
Huius autem exemplar ei"it ad tres Fortunas, ex tri-
bus, quod est proxime portam Collinam. Prostylos 3
omnia habet, quemadmodtim in antis, columnas au-
t6m contra antas angidares duas, supraque epistylia,
quemadmodum et in antis, et dextra ac sinistra in
versuris singula. Huius exemplar est in insula Tibe-
rina in aede Iovis et Fauni. Amphiprostylos omnia 4
habet ea, quae prostylos, praetereaque habet in po-
stico ad eundem modum columnas et fastisium. Peri- ,5
pteros autem erit, quae habet in fronte et postico
senas columnas, in lateribus cum angularibus unde-
nas, ita ut sint hae columnae collocatae, ut inter-
columnii latitudinis intervallum sit a parietibus cir-
cum ad extremos ordines columnarum, habeatque am-
bulationem circa cellam aedis, qttemadmodum est in
portictt Metelli, Iovis Statoris Hermodi, et ad Mariana
Honoris et Virtutis sine postico a Mutio facta. Pseudo- 6
dipteros autern sic collocatur, ut in fronte et postico
 
Annotationen