Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0317

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
PRAEFATIO.

Nobilibus athletis, qui Olympia, Pythia, Isthmia, i
Nemea vicissent,- Graecorum maiores ita magnos ho-
nores constituerunt, uti non modo in conventu stan-
tes cum palma et corona ferant laudes, sed etiam
cum revertantur in suas civitates cum victoria, trium-
phantes quadrigis in moenia et in patrias invehantur,
e reque publica perpetua vita constitutis vectigalibu9
fruantur. Cum ergo id animadvertam, admiror, quid
ita non scriptoribus iidem honores etiamque maiores
sint tributi , qui infinitas utilitates aevo perpetuo
oirmibus gentibus praestant. Id enim magis erat in-
stitui dignum; quod athletae sua corpora exercitatio-
nibus efficiunt fortiora; scriptores non solum suos
sensus sed etiam omnium animos exacuendo libris ad
discendum praeparant praecepta. Quid enim Milo 2
Crotoniates, quod fuit invictus, prodest hominibus?
aut ceteri qui eo genere fuerunt victores? nisi quod
dum vixerunt ipsi, inter suos cives habuerunt nobili-
tatem. Pythagorae vero praecepta, Democriti, Pla-
tonis, Aristotelis, ceterorumque sapientum quotidiana,
perpetuis industriis culta, non solum suis civibus sed
etiam omnjbus gentibus recentes et floridos edunt/ru-,
ctus: e quibus qui a teneris aetatibus doctrinarum
 
Annotationen