Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0102

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
20

DE ARCHITECTURA

nam, Aquileiam aliaque quae in eiusmodi locis muni-
cipia sunt proxima paludibus; quod his regionibus
12 habent incredibilem salubritatem. Quibus autem in-
sidentes sunt paludes, et non habent exitus profluen-
tes neque per flumina neque per fossas, uti Pomti-
nae, stando putrescunt, et humores graves et pesti-
lentes in his locis emittunt. Item in Apulia oppi-
dum Salpia vetus, quod Diomedes ab Troia rediens
constituit, sive, quemadmodum nonnulli scripserunt,
Elphias Pihodius, in emsmodi locis fuerat collocatum;
ex quo incolae quotannis aegrotando laborantes ali-
quando pervenerunt ad M. Hostilium, ab eoque publice
petentes impetraverunt, nti his idoneum locum ad
moenia transferenda conquireret eligeretque. Tunc is
moratus non est, sed statim rationibus doctissime
quaesitis secundiim mare mercatus est possessionem
loco salubri, ab senatuque populoque romano petiit,
ut liceret transferre oppidum, constituitque moenia
et areas divisit, numoque sestertio singulis municipi-
bus mancipio dedit. His confectis lacum aperuit in
mare, et portum e lacu municipio perfecit: itaque
nunc Salpini quatuor millia passus progressi ab oppido
vetere habitant in salubri loco.

C A P U T V.
De fundamentis murorum et] turrium.

i Cum ergo his rationibus erit salubritatis in moe-
nibus collocandis explicatio, regionesque electae fue-
rint fructibus ad alendam civitatem copiosae, et via-
rum munitiones, aut opportunitates flumimim, seu
per portus marinae subvectionea habuerint ad moenia
 
Annotationen