Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0351

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L I B E R X. C A P. I.

G A P U T I.
De macliina et eius ab organo diffcrentia.

Machina est continens ex materia coniunctio ma-
ximas ad onerum motns habens virtutes. Ea move-
bur ex arte circulorum rotundationibus, quam Graeci
iivnXinijv mvijGiv appellant. Est autem unum genus
scansorium, cruod graece aripofiantibv dicitur: alte-
rum spiritale, cjuod apud eos xvcvjdariribv appella-
tur: tertium tractorium; id autem Graeci fiapovXaov
vocitant. Scansoriae autem machinae ita fuerunt col-
locatae, ut ad altitudinem tignis statutis et transver-
sariis colligatis sine periculo scandatur ad apparatus
spectationem: ut spiritales, cum spiritus expressioni-
bus impulsus et plagae vocescpe dpyavwcbs expri-
muntur. Tractorium vero, cum onera machinis per-
trahuntur aut ad altitudinem sublata collocantur. Scah-
soria ratio non arte sed audacia gloriatur: ea catena-
tionibus et [transversariis et] plexis colligationibus et
erismatorum fultirris continehir. Quae autem spiritus
potestate assumit ingressus, elegantes artis subtilitati-
bus consequitur effectus. Tractoria autem maiores et
magnificentia plenas habet ad utilitatem opportunita-
tes et in agendo cum prudentia summas virtutes. Ex
his sunt quae pyjiavitiisds, alia bp-yavinoos moventur.
Inter machinas et organa id videtur esse discrimen,
cjuod machinae pluribus operis aut vi maiore cogun-
tur effectus habere, uti balistae torculariorumcpie prela.
Organa autem unius operae prudenti tactu perficiunt
quod pi-opositum est, uti scorpionis seu anisocyclo-
rurn versationes. Ergo et organa et machinarum ratio
 
Annotationen