Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0369

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER X. C AP. VIII, IX.

287

cervices in arcam: motione vero vectium vehemen-
tiore spiritus frequens compressus epistomiorum aper-
turis influit, et replet anima canales. Itaque cum 6
pinnae manibus tactae propellunt et reducunt conti-
nenter regulas alternis obturando foramina alternis
aperiundo, ex musicis artibus miiltiplicibus modulo-
rum varietatibus sonantes excitant voces.

Quantum potui niti, ut obscura res per scripturam
dilucide pronunciaretur, contendi: sed haec non est
facilis ratio neque omnibus expedita ad intelligendum
praeter eos, qui in his generibus habent exercitatio-
nem. Quod si qui parum intellexerint e scriptis, cum
ipsam rem cognoscent, profecto invenient curiose et
subtiliter omnia ordinata.

CAPUT IX. (vulgo XIV.)

Qua ratione rheda vel navi vecti peractum
iter dime tiantur.

Transferatur nunc cogitatio scripturae ad rationem i
nori inutilem sed summa solertia a maioribus tradi-
tam, qua in yia rheda sedentes vel mari navigantes
scire possimus, quot millia numero itineris fecerimus.
Hoc autem erit sic. Piotae, quae erunt in rheda, sint
latae per mediam diarnetron pedum quaternum, ut,
cum finitum locum habeat in se rota, ab eoque in-
cipiat progrediens in solo viae facere versationem,
perveniendo ad eam finitionem, a qua coeperit versari,
certum modum spatii habeat peractum pedum XII S.
His ita praeparatis tunc in rotae modiolo ad partemi»
interiorem tympanum stabiliter includatur, habens
extra frontem suae rotundationis extantem denticulum
 
Annotationen