PK.AEFATIO.
De septem sapientibus Thales Milesius omninm rerum x
principium aquam est professus, Heraclitus ignem,
Magorum sacerdotes aquam et ignem; Euripides au-
ditor Anaxagorae, quem philosophum Athenienses
scenicum appellaverunt, aera et terram, eamque ex
coelestium imbrium conceptionibus inseminatam fetus
gentium et omnium animalium in mundo procreavisse,
et quae ex ea essent prognata cum dissolverentur
temporum necessitate coacta, in eandem redire, quae-
que de aere nascerentur item in coeli regiones reverti,
neque interitiones recipere, sed dissolutione mutata
iri eandem recidere in qua fuerant proprietatem. Py-
thagoras vero, Empedocles, Epicharmus aliique Phy-
sici et Philosophi haec principia quatuor esse propo-
suerunt, aerem, ignem, aquam, terram, eorumque
inter se cohaerentiam naturali figuratione ex generum
discriminibus efficere qualitates. Animadvertimus vero 2
non solum nascentia ex his esse procreata, sed etiam
res omnes non ali sine eorum potestate neque crescere
nec tueri. Namque corpora sine spiritus redundantia
non possunt habere vitam, nisi aer influens cum in-
cremento fecerit aitctus et remissiones continenter.
Caloris vero si non fueric in corpore iusta compara-