Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0288

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
2o6

DE ARCHITECTURA

tio, non erit spiritus animalis neque erectio iirma,
cibique vires non poterunt habere concoctionis tem-
peraturam. Item si non terrestri cibo membra cor-
poris alantur, deficient, et ita a terreni principii

5 mixtione erunt deserta. Animalia vero si fuerint sine
humoris potestate, exsanguinata et exucta a princi-
piorum liquore interarescent. Igitur divina mens quae
proprie necessaria essent gentibus non constituit dif-
ficilia et cara, uti sunt margaritae, aurum, argentum,
ceteraque, quae nec corpus nec natura desiderat, sed
sine quibus mortalium vita non potest esse tuta, effu-
dit ad manum parata per omnem mundum. Itaque
ex his si quid forte desit in corpore spiritus, ad
restituendum aer assignatus id praestat: apparatus
autem ad, auxilia caloris solis impetus et ignis inven-
tus tutiorem efficit vitam: item terrenus fructus esca-
rum praestans copiis supervacvus ■ desiderationes alit
et nutrit animales pascendo continenter: aqua vero,
non solum potus sed infinitas usui praebendo neces-
sitates, gratas quod est gratuita praestat utilitates.

4 Ex eo etiam qui sacerdotia gerunt moribus Aegyptio-
rum, ostendunt omnes res e liquoris potestate consi-
stere: itaque cum hydria aquae ad templum aedem-
que casta religione refertur, tunc in terra procum-
bentes, manibus ad coelum: sublatis inventionibus gra-
tias agunt divinae benignitatis. Cum ergo et a phy-
sicis et a philosophis et ab sacerdotibus mdicetur ex
potestate aquae omnes res constare, putavi, quoniam
in prioribus septem voluminibus rationes aedificiorum
sunt expositae, in hoc oportere de inventionibus
aquae, quasque habeat in locorum prop3"ietatibus virtu-
tes, quibusque rationibus ducatur, et quemadmodum
interea probetur, scribere.
 
Annotationen