tOO
DE ARCHITECTURA
alterum in summo: item cum cymatiis corona crassa
ex dimidia moduli. Dividendae autem sunt in corona
ima ad perpendiculum triglyphorum et ad medias
metopas viarum directiones et guttarum distributiones
et reliqua quoque, quemadmodum dictum est in dia-
9 stylis. Columnas autem striari XX striis oportet; quae
si planae erunt, angulos habeant XX designatos: sin
autem excavabuntur, sic est forma facienda, [itfi]
uti quam magnum est intervallum striae, tam magnis,
striaturae paribus, lateribus quadratum describatur:
in medio autem quadrato circini centrum collocetur,
et agatur linea rotundationis, quae quadrationis an-
gulos tangat; et quantum erit curvaturae inter rotun-
dationem et quadratam descriptionem, tantum ad for-
mam excaventur. Ita Dorica columna sui generis
io striaturae habebit perfectionem, De adiectione eius,
quae media adaugetur, uti in tertio volumine de Io-
nicis est perscripta, ita et in his transferatur.
Quoniam exterior species symmetriarum et Corin-
thiorum et Doricorum et lonicorum est perscripta,
necesse est etiam interiores cellarum pronaique distri-
butiones explicare.
C A P U T IV.
De interiore cellarum et pronai distri-
butione.
i Distribuitur autem longitudo aedis, uti latitudo sit
longitudinis dimidiae partis, ipsaque cella parte quarta
longior sit, quam est latitudo, cum pariete, qui paries
valvarum habuerit collocationem: reliquae tres partes
pronai ad antas parietum procurrant, quae antae co-
lumnarurn crassitudinem habere debent. Etsi aedes