Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0331

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L I B E R IX. C A P. III.

CAPUT III. (vuigo V.)

{Quemadmodum sol signa pervadens au-
geat et minuat dierum et horarum spatia.)

Namque cum Sol Arietis signum init et partem i
octavarn pervagatur, perficit aequinoctium vernum:
cum progreditur ad caudam Tauri sidusque Vergilia-.
rum, e quibus eminet dimidia pars prior Tauri, in
maius spatium mundi quam dimidium procurrit, pro-
cedens ad septentrionalem partem.. E Tauro cum in-
greditur in Geminos exorientibus Vergiliis magis cre-
scit supra terram, et auget spatia dierum: deinde e
Geminis cum init ad Cancrum, qui brevissimum tenet
coeli spatium, cum pervenit in partem octavam, per-
ficit solstitiale tempus; et pergens pervenit ad caput et
pectus Leonis, quod eae partes Cancro sunt attributae.
Ex pectore autem Leonis et finibus Cancri Solis exitus, 2
percurrens reliquas partes Leonis, imminuit diei ma-
gnitudinem et circinationis, reditque in Geminorum
aequalem cursum. Tunc vero a Leone transiens in
Virginem progrediensque ad sinum vestis eius contra-
hit circinationem et aequat eam, quam Taurus habet,
cursus rationem. E Virgine autem progrediens per
sinum, qui sinus Librae partes habet primas, in Li-
brae parte octava perficit aequinoctium autumnale;
qui cursus aequat eam circinationem, quae fuerat in
Arietis signo. Scorpionem autem cum Sol ingressus 5
fuerit occidentibus Vergiliis, minuit progrediens ad
meridianas partes longitudines dierum. E Scorpione
cum percurrendoinitinSagittarium ad femina eius, con-
tractiorem diurnum peryolat cursum. Ciun autem in-
 
Annotationen