H8
DE ARCHITECTURA
sublata epistyliorum ornamenta et pluteorum colu-
mnarumcpie superiorum distributio operosam detrahit
molestiam, sumptusque imminuit ex magna parte
summam. Ipsae vero columnae in altitudine perpe-
tua sub trabes testudinis perductae et magnificentiam
impensae et auctoritatem operi adiungere videntur.
C A P U T II.
JDe aerario, carcere et curia ordinandis.
Aerarium, carcer, curia foro sunt coniungenda,
sed ita uti magnitudo symmetriae eorum foro respon-
deat. Maxime quidem curia inprimis est facienda ad
dignitatem municipii sive civitatis: et si quadrata erit,
(juantum habuerit latitudinis, dimidia addita constitua-
tur altitudo; sin autem oblonga fuerit, longitudo et
latitudo componatur, et summae compositae eius di-
midia pars sub lacunariis altitudini detur. Praeterea
praecingendi sunt parietes medii coronis ex intestino
opere aut albario ad dimidiam partem altitudinis. Quae
si non erunt, vox ibi disputantium elata in altitudi-
nem intellectui non poterit esse audientibus: cum au-
tem coronis praecincti parietes erunt, vox ab imis mo-
rata, prius quam in aera elata dissipabitur, auribus
erit iniellecta.