Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0227

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
{

PRAEFATIO.

Aristippus philosophus Socraticus, naufragio cum eie- i
ctus ad Rhodiensium littus aniinadvertisset geometrica
schemata descripta, exclamavisse ad comites ita dicitur:
Benesperemus! hominum enim vestigia video: statimque
in oppidum Rhodum contendit, et recta gymnasium de-
venit, ihicpie de philosophia disputans muneribus est
donatus, ut non tantum se ornaret, sed etiam eis,
qui una fuerant, et vestitum et cetera, quae opus
essent ad victum, praestaret., Cum autem eius comi-
tes in patriam reverti voluissent, interrogarentque
eum, quidnam vellet domum renunciari, tunc ita
mandavit dicere: eiusmodi possessiones et viatica lihe-
ris oportere parari, quae etiam e naufragio una pos-
sent enatare. Namque ea vera praesidia sunt vitae, a
quibus neque fortunae tempestas iniqua neque publi-
carum rerum mutatio neque belli vastatio potest no-
cere. Non minus eam sententiarn augendo Theophra-
stus, hortandos doctos potius esse quarn pecuniae
confidentes, ita ponit: doctum ex omnibus solum ne-
que in alienis locis peregrinum neque amissis fami-
liaribus et necessariis inopem amicorum, sed in omni
civitate esse ciyem, difficilesque fortunae sine timore
posse despicere casus; at qui non doctrinarum sed

io
 
Annotationen