Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0156

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
74

DE ARCHITECTURA

sint colurnnae octonae, in lateribus cum angularibus
quindenae, sint autem parietes cellae contra quaternas
columnas medianas in fronte et postico. Ita fluorum
intercolumniorum et imae crassitudinis columnae spa-
tium erit a parietibus circa ad extremos ordines co-
lumnarum. Huius exemplar Piomae non est, sed
Magnesiae Dianae Hermogenis Alabandi et Apollinis

7 a Menesthe facta. Dipteros autem octastylos et pro-
nao et postico, sed circa aedem duplices habet ordi-
nes columnarum, uti est aedes Quirini Dorica et Ephe-

8 siae Dianae Ionica a Chersiphrone constituta. Hy-
paethros vero decastylos est in pronao et postico:
reliqua omnia eadem habet quae dipteros, sed inte-
riore parte columnas in altitudine duphces,, remotas
a parietibus, ad circuitionem ut porticus peristylio-
rum. Medium autem sub divo est sine tecto, aditus-
que valvarum ex utraque parte in pronao et postico.
Huius autem exemplar Romae non est, sed Athenis
octastylos, et in templo Olympio.

C A P U T III. (vulgo II.)
De quinque aediurn speciebus.

1 Species autem aedium sunt quinque, quarum ea
sunt vocabula: Pycnostylos, id est crebris columnis:
Systylos, paulo remissioribus: Diastylos, amplius spa-
tiis intercolumniorum patentibus: rarius quam oportet
inter se diductis, Araeostylos: Eustylos intervallorum

2 iusta distributione. Ergo Pycnostylus est, cuius in-
tercolumnio unius et dimidiatae columnae crassitudo
interponi potest: quemadmodum est Divi Iulii et in
Caesaris foro Veneris, et si quae aliae sic sunt com-
 
Annotationen