Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0240

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
158 - ' CE ARCHITECTURA

n rum dimidia latitudinis addita constituuntur. In his
aedificiorum generibus .omnes. sunt faciendae earurn
syrnmetriarum rationes, quae sine impeditione loci
fieri poterunt: luminaque parietum, • altitudinibus si
non obscurabuntur, faciliter erunt explicata: sin autem
impedientur ab angustiis aut .aliis necessitatibus, tum
erit, ut ingenio et acumine de symmetriis detractio-
nes aut adiectiones fiant, uti non dissimiles veris
symmetriis perficiantur venustates. ,

CAPUT IV. (vulgo VII.)

Ad quas coeli regiones quaeque ae dificio-
ruia genera spectare debeant, ut usui et
salubritati sint idonea.

1 Nunc explicabimus quibus proprietatibus genera
aedificibrum ad usum et coeli regiones apte debeant
spectare. Hiberna triclinia et balnearia uti occiden-
tem hibernum spectent, ideo quod vespertino lumine
opus est uti; praeterea quod etiam sol occidens ad-
versus habens splendorern, calorern remittens, efficit
vespertino tempore regionein tepidiorem. Cubicula et
bibliothecae ad orientem spectare debent; usus eniin
matutinum postuiat lumen: item in bibliothecis libri
non putrescent. Nam quaecunque ad meridiem et
occidentem spectant, a tineis et humore libri vitiantur,
quod venti humidi advenientes procreant eas et alunt,
infundentesque humidos spiritus pallore volumina cor-

2 rumpunt. Tricjinia verna e,t .autumnalia ad orientem
i praetenta luminibus; tum enim adversus solis impetus

prpgrediens ad occidentem eificit ea temperata ad id
tempus, quo opus [soliturn] est uti. Aestiva ad septen-
 
Annotationen