Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0188

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
DE ARCHITECTURA

C A P U T VII.
De ratione Tuscanica.

1 Locus, in quo aedis constituetur, cum habuerit
in longitudine sex partes, una dempta reliquum quod
erit latitudini detur. Longitudo autem dividatur bi-
partito: et quae pars erit interior, cellarum spatiis
designetur; quae erit proxima fronti, columnarmn

2 dispositioni relinquatur. Item latitudo dividatur in
partes decem: ex his ternae partes dextra ac sinistra
cellis minoribus sive ibi alae futurae sint dentur, reli-
quae quatuor mediae aedi attribuantnr. Spatium
quod erit ante cellas in pronao, ita colurnnis designe-
tur, ut angulares contra antas, parietum extremorum
e regione , collocentur: duae mediae e regione parie-
tum, qui inter antas et mediam aedem fuerint, ita
distribuantur, et inter antas et columnas priores per
mediurn iisdem regionibus alterae disponantur: eae-
que sint ima crassitudine altitudinis parte septima;
altitudo tertia parte latitudinis templi; suminaque
columna quarta parte crassitudinis imae contraha-

3 tur. Spirae earum altae dimidia parte crassitudinis
fiant: habeant spirae earum plinthum ad circinum
altam suae crassitudinis dimidia parte: torum insu-
per cum apophysi crassum qiiantum plinthus. Ca-
pituli altitudo dimidia crassitudinis: abaci latitudo,
quanta ima crassitudo columnae: capitulique crassi-
tudo dividatur in partes tresj e quibus una plintho,
quae est in abaco, detur, altera echino, tertia hypo-

4 trachelio cum apophysi. Supra columnas trabes com-
pactiles imponantur, uti sint altitudinis modulis iis,
qui a magnitudine operis postulabuntur: eaeque fcrabes
 
Annotationen