284
D E ARCHITECTTJRA
CAPUT VII. (vulgo XTL) ,
De Ctesibica machina, quae altissime ex-
tollit aquam.
1 Insequitur nunc de Ctesibica machina, cfuae in
altitudinem aquam educit, monstrare. Ea fit ex aere,
cuius in radicibus modioli fiunt gemelli paulum di-
stantes, habentes fistulas (furcillae sunt figura) simi-
liter cohaerentes, in medium catinum concurrentes: in
quo catino fiunt asses, in superioribus naribus fistu-
larum coagmentatione subtili collocati; qiu praeob-
turantes foramina narium non patiuntur [exire] spi-
2 ritum cpii in catinum est expressus. Supra catinum
penula ut infundibulum inversum est attemperata et
per fibulam cum catino cuneo traiecto continetur, ne
vis inflationis aquae eam cogat elevare. Insuper
fistula, cruae tuba dicitur, coagmentata in altitudine
fit erecta. Modioli autem habent infra nares inferio-
res fistularum asses interpositos supra foramina eorum,
3 quae sunt in fundis. Ita de supernis in modiolis em-
boli masculi torno politi et oleo subacti conclusicpie
regulis et vectibus commoventur, [qui ultro citroque
frequenti motu prementes ] aerem qui erit ibi cum
aqua, assibus obturantibus foramina, cogunt et ex-
trudunt inflando pressionibus per fistularum nares
aquam in catinum; e quo recipiens penula spiritvis
exprimit per fistulam in altitudinem; et ita ex infe-
riore loco castello collocato ad saliendum aqua sub-
4 mmistratur. Nec tamen haec sola ratio Ctesibii fer-
tur exquisita, sed etiam' plures et variis generibus
ab eo liquore pressionibus coacto spiritus efferre ab