Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0264

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
J82

D E ARCHITECTTJRA

rescendo non patietur aquam neque aliam rem per
coagmenta transire. Curn ergo fuerit hoc ita per-
stratum, supra nucleus inducatur, et virgis caedendo
subigatur: supra autem sive ex tessera grandi sive
ex spica testacea struantur fastigiis, quibus est supra
scriptum; et, cum sic erunt facta, non cito vitia-
buntur,

C A P U T II.

De macer atione calcis ad albaria opera
perficienda.

i Cum a pavimentorum cura discessum fuerit, tunc
de alhariis operibus est explicandum. Id autem erit
recte, si glebae calcis optimae ante multo tempore,
quam oprxs fuerit, macerabuntur; uti, si qua gleba
parum fuerit in fornace cocta, in maceratione diuturna
liquore defervere coacta uno tenore concoquatur.
Kamque cum non penitus macerata sed recens sumi-
tur, cum fuerit inducta habens latentes criidos calcu-
los, pustulas emittit, quia calculi in opere, uno tenore
cum [?ion]- permacerantur, dissolvunt et dissipant

% tectorii politiones. Cum autem habita erit ratio ma-
cerationis, et id curiosius opere praeparatum erit,
sumatur ascia, et quemadmodum materia dolatur, sic
calx in lacu macerata ascietur. Si ad eam offende--
rint calcuU, non erit temperata: cumque siccum et
purum ferrum educetur, indicabit eam evanidam et
siticulosarii; cum vero pinguis fuerit et recte mace-
rata, circa id ferramentum uti glutinum haerens, omni
ratione probabit esse temperatam. Tunc autem machi-
nis comparatis camerarum dispositiones in conclavibus
expediantur, nisi la,cunariis ea fuerint ornata.
 
Annotationen