PPiAE FAT IO.
Dinocrates architectus cogitationibus et solertia fre-
tus, cum Alexander rerum potiretur, profectus est a
Macedonia ad exercitum, regiae cupidus commenda-
tionis. Is e patria a propinquis et amicis tulit ad
primos 6rdines,et purpuratos litteras , ut aditus habe-
ret faciliores, ab eisque exceptus humane petiit, uti
quam primum ad Alexandrurn perduceretur. Cum
polliciti essent, tardiores fuerunt, idoneum tempus
exspectantes. Itaque Dinocrates, ab iis se existimans
ludi, ab se petiit praesidium. Fuerat enim amplissi-
ma statura, facie grata, forma dignitateque summa.
His igitur naturae muneribus confisus vestimenta po-
suit in hospitio, et oleo corpus perunxit, caputque
coronavit populnea fronde, laevum humerum pelle
leonina texit, dextraque clavam tenens incessit con-
tra tribunal regis ius dicentis. Novitas populum cum
advertisset, conspexit eum Alexander. Admirans ius-
sit ei locum dari, ut accederet, interrogavitque quis
esset? Atille, Dinocrates, inquit, arcbitectus Macedo,
qui ad te cogitationes et formas affero dignas tua
claritate: namque Athon montem formavi in statuae
virilis figuram, cuius rnanu laeva designavi civitatis
inoenia, dextera pateram, quae exciperet omnium