Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0144

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
62

D E ARCHITECTURA

castellum Larignum item materies larigna est appel-
lata. Haec autem per Padum Ravennam deportatur,
in colonia Fanestri, Pisauri, Anconae, reliqxiisque,
quae sunt in ea regione, municipiis praebetur. Cu-
ius materiei si esset facultas apportationibus ad ur-
bem, maximae haberentur in aedificiis utilitates; etsi
non in omnibus, certe tabulae in subgrundiis circum
insulas si essent ex ea collocatae, ab traiectionibus
incendiorum aedificia periculo liberarenhir, quod eae
nec flammam nec carbonem possunt recipere nec fa-
7 cere per se. Sunt autem eae arbores foliis similes
pini, materia earum prolixa, tractabilis ad intestinum
opus non minus quam sappinea, habetque resinam
liquidam mellis Attici colore, quae etiam v medetur
phthisicis. De singulis generibus, quibus proprietati-
bus e natura rerum videantur esse comparatae, qiri-
busque procreantur rationibus, exposui: insequitur
animadversio, quid ita, quae in urbe supernas dici-
tur abies, deterior est, quae infernas, egregios in
aedificiis ad diuturnitatem praestat usus. Et de his
rebus, quemadmodum videantur e locorum proprie-
tatibus babere vitia aut yirtutes, uti sint consideran-
tibus apertiora, exponam.

C A P U T, X.

De abiete supernate et infernate cum Apen-
nini descriptione.

x Montis Apennini primae radices ab Tyrrheno mari
in Alpes et in extremas Hetruriae regiones oriuntur:
eius vero montis iugum se circumagens et media cur-
 
Annotationen