Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0243

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER TI. C A P. VI.

C AP U T VI. (vulgo IX.)
De rustic orum aedificiorum rationibus.

Primum de salubritatibus, uti in primo volumine x
de moenibus collocandis scriptum est, regiones aspi-
ciantur, et ita villae collocentur. Magnitudines earum
ad modum agri copiasque fructuum comparentur:
cortes magnitudinesque earum ad pecorum numerum,
atque quot iuga boum opus fuerit ibi versari, ita
finiantnr. In corte culina quarn calidissimo loco de-
signetur, coniuncta autem habeat bubilia, quorum
piaesepia ad focum et orientis coeli regionem spectent;
ideo quod boves lumen et ignem spectando horridi
non fiunt. Itein agricolae regionum periti non pu-
tant oportere aliatn regionem coeli boves spectare
nisi ortum solis. Bubilium autem debent esse latitu- z
dines nec minores pedum , denum nec maiores quin-
denum: longitudo, uti singula iuga ne minus occu-
pent pedes septenos. Balnearia item coniuncta sint
culinae; ita enim lavationi rusticae ministratio non
erit longe. Torcular item proximum sit culinae; itai
enim ad oleaiios fructus commoda erit miiiistratio:
habeatque coniunctam vinariam cellam, habentem ad
septentrionem lumina fenestrarum; cum enim alia parte
habuerit, qua sol calefacere possit, vinum quod erit 1
in ea' cella, confusum ab calore efficietur imbecillum.
Olearia autem ita est collocanda, ut habeat a meridie 3
calidisque regionibus lumen; non enim debet oleum
congelari, sed tepore caloris extenuari. Magnitudine^S-"
autem earum ad fructuum rationem et numerum do-
liorum sunt faciendae; quae cum sint cullearia, per

11
 
Annotationen