Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0255

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
PRAEFATIO.

Maiores cum sapienter tum etiam utiliter institue- x
runt, per commentariorum relationes cogitata tradere
posteris, uti ea non interirent, sed singulis aetatibus
crescentia voluminibus edita gradatim pervenirent ve-
tustatibus ad summam doctrinarum subtilitatem. Ita-
que non mediocres sed infinitae sunt his agendae
gratiae, quod non invidiose silentes praetermiserunt,
sed omnium generum sensus conscriptionibus memo-
riae tradendos curaverunt. Namque si non ita fecis- 2
sent, non potuissemus scire, quae res in Troia fuis-
sent gestae; nec quid Thales, Democritus, Anaxago-
ras, Xenophanes reliquique physici sensissent de re-
rumhatura; quasque Socrates, Plato, Aristoteles, Ze-
non, Epicurus aliique philosophi hominibus agendae
vitae terminationes finivissent; seu Croesus, Alexan-
der, Darius ceterique reges quas res aut quibus ra-
tionibus gessissent, fuissent notae, nisi maiores prae-
ceptorum comparationibus omnium memoriae ad po-
steritatem commentariis extulissent. Itaque, quem- 3
admodum his gratiae sunt agendae, sic contra qui
eorum scripta furantes pro suis praeflicant sunt vitu-
perandi, quique non propriis cogitationibus nituntur
scriptorum , sed invidis moribus aliena vioiantes glo-
 
Annotationen