282
DE ARCHITECTURA
CAPDT VI. (vulgo XI.)
De cochlea quae magnam copiam extullit
aquae sed non tam alte.
Est autem etiam cochleae ratio, quae magnam
vim haurit aquae, sed non tam alte tollit, quam
rota. Eius autem ratio sic expeditur. Tignum sumi-
tur, cuius tigni quanta fuerit pedum longitudo, tanta
digitorum expeditur crassitudo. Id ad circinum ro-
tundatur: in capitibus circino dividuntur circinatio-
nes eorum tetrantibus in partes quatuor et octanti-
bus in partes octo [ductis lineis,] eaeque lineae ita
collocentur, uti, plano posito tigno ad libellam, utrius-
que capitis lineae inter se respondeant: item in tigno
plano collocata lineae ab capite ad alterum caput
perducantur ad perpendiculum convenientes, et quam
magna pars sit octava circinationis tigni, tam magna
spatia dividantur in longitudinem. Sie et in rotun-
datione et in longitudine aequalia spatia fient. Ita
quo loci describuntur lineae, quae sunt in longitu-
dinem spectantes, faciendae decussationes, et in de-
cussationibus finita puncta. His ita emendate descri-
ptis, sumitur salignea tenuis _aut de vitiee secta re-
gula, quae uncta liquida pice figitur in piimo de-
cussis puncto; deinde traiicitur oblique ad insequentes
longitudines et circuitiones [decussium:~\ item ex or-
dine progrediens, singula puncta praetereundo et cir-
cumvolvendo, collocatur in singulis decussationibus,
et ita pervenit et figitur ad eam lineam, recedens a
prima in octavum punctum, in qua prima pars eius
est fixa. Eo modo quantum progreditur oblique spa-