Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0228

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE ARCHITECTURA

felicitatis praesidiis putaret se esse vallatum, labidis
itineribus vadentem non stabili sed infirma conflictari
5 vita. Epicurus vero non dissimiliter ait, pauca sapien-
til)us fortunam tribuere; quae autem maxima et.ne-
cessaria sunt, animi mentisque cogitationibus guber-
nari. Haec ita esse plures philosophi dixerunt. Non
minus poetae, qui antiquas comoedias graece scripse-
runt, easdem sententias versibus in scena pronuncia-
verunt, ut Eucrates, Chionides, Aristophanes, maxi-
me etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait ideo
oportere laudari, quod omnium Graecorum leges co-
gunt parentes ali a liberis, Atheniensium non ornnes,
nisi eos, qui liberos artibus erudissent. Omnia enim
munera a fortuna cum dantur, ab ea facillime adimun-
tur; disciplinae vero coniunctae cuin animis nullo
tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad sum-
4 rnum exitum vitae. Itaque ego maximas infinitasque
parentibus ago atque habeo gratias, quod Athenien-
sium legem probantes me arte erudiendum curave-
runt, et ea, quae non potest esse prbbata sine lite-
ratura encyclioque doctrinarum omnium disciplina.
Cum ergo et parentum cura et praeceptorum doctri-
nis auctas haberem copias disciplinarum, philologis
et philotechnis rebus commentariorumque scripturis
me delectans, eas possessiones animo paravi, e qui-
bus haec est fructuum summa: nullam plus habendi
esse necessitatem,. eamque esse proprietatern divitia-
rum maxime, nihil desiderare. Sed forte nonnulli
baec levia iudicantes putant, eos esse tantum sapien-
tes, qui pecunia sunt copiosi. Itaqae plerique ad id
propositum contendentes audacia adhibita cum divitiis
5 etiam notitiam sunt cpnsecuti. Ego autem,: Caesar,
non ad pecuniam parandam, ex arte dedi studium, sed
 
Annotationen