Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0199

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
L I B E R V. C A P. I. 117

quibus invehuntur porticuum contignationes: supra-
que eas aliae parastaticae pedum decem et octo, la-
tae birinm, crassae pedem, quae excipiunt item tra-
bes,'sustinente? cantherium et porticus quae sunt sub-
missa infra testudinem tecta. Reliqna spatia inter 7
parastaticarum et colamnarum trabes per intercolumnia
luminibus sunt relicta. Columnae sunt in latitudine
testudinis cum angularibus dextra ac sinistra quater-
nae, in longitudine, quae est foro proxima, cum iis-
dem angularibus octo: ex altera parte cum angulari-
bus sex, ideo cruod mediae duae in ea parte non
sunt positae, ne impediant aspectus pronai aedis Au-
gusti, quae est in medio latere parietis basilicae col-
locata spectans medium forum et aedem Ioyis. Item 3
tribunal est in ea aede hemicycli schematis minore
curvatura formatum: eius autem hemicycli in fronte
est intervallum pedum quadraginta sex, introrsus cur-
vatura pedum quindecim, uti, qui apud .magistratus
starent, negotiantes in basilica ne impedirent. Supra
columnas ex tribus tignis bipedalibus compactis tra-"
bes sunt circa collocatae, eaeque ab tertiis columnis,
quae sunt in interiori parte, revertuntur ad antas,
quae a pronao procurrunt, dextraque ac sinistra he-
lrficyclum tangunt. Supra trabes contra capitula ex 9
fuhnentis dispositae pilae s\mt collocatae altae pedibus
tribus, latae quoquo versus quaternis. Supra eas ex
duobus tignis bipedaiibns trabes euerganeae circa sunt
collocatae, quibus insuper transtra cum capreolis co-
lumnarum contra coi'pora et antas et parietes pronai
collocata sustinent uiium cuhnen perpetuum basilicae»
alterum a medio supra pronaum aedis. lta fastigiorum 1
duplex tecti nata dispositio, extrmsecus et interioris
altae testudinis, praestat speciem veniistani. Item
 
Annotationen