Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0370

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
288

DE ARCHITECTURA

unum. Insuper autem ad capsum rhedae loculamen-
tum firmiter figatur, habens tympanum versatile in
cultro collocatum et in axiculo conclusum: in cuius
tympani fronte denticuli perficiantur aequaliter divisi
numero quadringenti, convenientes denticulo tympani
inferioris. Praeterea superiori tympano ad latus figa-
5 tur alter denticulus prominens extra dentes. Super
autem [tertmm tympanumj planum eadem ratione
dentatum inclusum in altero loculamento collocetur,
convenientibus dentibus denticulo, qui in secundi tym-
pani latere fuerit fixiis: in eoque tympano foramina
fiant, quantum diurni itineris miiliariorum numero
cum rheda possit exiri: minus plusve rem nihil im-
pedit: et in his foraminibus omnibus calculi rotundi
collocentur, inque eius tympani theca (sive id locu-
lamentum est) fiat foramen unum habens canalicu-
lum, qua calculi, qui in eo tympano impositi fue-
rint, cum ad eum locum venerint, in rhedae capsum
et vas aeneum, quod erit suppositum, singuli cadere

4 possint. Ita cum rota progrediens secum agat tym-
panum imum, et denticulum eius singulis versationi-
bus tympani superioris denticulos impulsu cogat prae-
terire, efficiet, ut, cum quatercenties imum versatum
fuerit, superius tympanum semel circumagatur, et
denticulus, qui est ad latus eius fixus, unum denti-
culum tympani plani producat. Cum ergo quadrin-
gentis versationibus imi tympani semel superius versa-
bitur, progressus efficiet spatia pedum millia quinque,
id est passus mille. Ex eo quot calculi deciderint,
sonando singula millia exisse monebunt. Numerus vero
calculorum ex imo collectus, summa diurni milliario-

5 rum itineris numerum indicabit. Navigationibus vero
similitcr, paucis rebus commutatis, eadem ratione
 
Annotationen