Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0350

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
268

D E ARCHITECTURA

dringenta ad opus possimt parare, si adiiciant cen-
turn, habendo spem perfectionis delectationibus tenen-
tur; qui autem adiectione dimidia aut ampliore sum-
ptu onerantur, amissa spe et impensa abiecta, fractis

5 rebus et animis, desistere coguntur. Nec solum id
vitium in aedificiis sed etiam in muneribus, c[uae a
magistratibus foro gladiatorum scenisque ludorum dan-
tur; quibus nec mora neque expectatio conceditur,
sed necessitas finito tempore perficere cogit, id est
sedes spectaculorum velorumque inductiones et ea
omnia, quae scenicis moribus per machinationem ad
spectationes populo comparantur. In his vero opus
est prudentia diligenti et ingenii doctissimi cogitatu;
quod nihil eorum perficitur sine machinatione stu-

4 diorumque vario ac solerti vigore. Igitur quoniam
haec ita sunt tradita et constituta, non videtur esse

i alienum, uti caute summaque diligentia, antequam in-
stituantur opera, eorum expediantur lationes. Ergo
quoniam neque lex neque morum institutio id potest
cogere, et quotannis et praetores et aediles ludorum
causa machinationes praeparare debent, visum mihi
est, Imperator, non esse alienum, quoniam de aedi-
ficiis in prioribus voluminibus exposui, in hoc, quod
finitionem summam corporis habet constitutam, quae
sint principia machinarum, ordinata praeceptis ex-
plicare.
 
Annotationen