Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0101

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L I B E R I. CAP. IV.

*9

et probaveranfc integram et solidam naturam iecino-
rum ex aqua et pabulo, ibi constituebant munitio-
nes; si autem vitiosa inveniebant indicio, transfere-
bant: item in humanis corporibus pestilentem futu-
ram nascentem in iis locis aquae cibique copiam: et
ita transmigrabant et mutabant regiones, quaerentes
omnibus rebus salubritatem.i Hoc autem fieri, uti 10
pabulo ciboque salubres proprietates terrae videantur,
licet animadvertere et cognoscere ex agris Cretensium,
qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae
inter duas civitates Gnoson et Gortynam : dextra enim
et sinistra eius fluminis pascuntur pecora; sed ex iis,
quae pascuntur proxime Gnoson, splenem habent;
quae autem ex altera parte proxime Gortynam, non
habent apparentem splenem. Unde etiam medici quae-
rentes de ea re invenerunt in iis locis herbam, quam
pecora rodendo imrninuerant lienes: ita eam herbam
colligendo curant lienosos hoc medicamento, quod
etiam adJtXyvov Cretenses vocitant. Ex eo licet
scire, cibo atque aqua proprietates locorum naturali-
ter pestilentes aut salubres esse. Item si in paludi- 11
bus moenia constituta erunt, quae paludes secundum
mare fuerint, spectabuntque ad septentrionem, aut
inter septentrionem et orientem, eaeque paludes
excelsiores fuerint, quam littus maiinum, ratione
videbuntur esse constituta. Fossis enim ductis
aquae exitus ad littus, et , mari tempestatibus
aucto, in paludes redundantia motionibus concitatuiy
amarisque mixtionibus non patitur bestiarum palu-
strium genera ihi nasci; quaeque de superioribus locis
natando proxime Httus perveniunt, inconsueta salsi-
tudiue necantur. Exemplar autem huius rei Gallicae
paludes possunt esse, quae circum Altinum, Piaven-
 
Annotationen