Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0100

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
18

DE ARCHITECTURA

compositio, augendo aut minuendo, infirmat cetera
principia: tefrena, cibi plcnitate, aeria, gravitate

7 coeli. Sed si quis voluerit diligentius haec sensu per-
cipere, animadvertat attendatque naturas avium et
piscium et terrestrium animalium, et ita considerabit
discrimina temperaturae. Aliam enim mixtionem ha-
bet genus avium, aliam piscium, longe aliam terre-
strium natura. Volucres minus habent terreni, mi-
nus humoris, caloris temperate et aeris multum: igi-
tur levioribus principiis compositae facilius in aerem
nituntur. Aquatiles autem piscium naturae, quod
temperatae sunt a calido, plurimumque ex aere et
terreno sunt compositae, sed humOris habent oppido
quam paulum, quo minus habent e principiis humo-
ris in corpore, facilius in humore perdurant: itaque
cum ad terram perducuntur, animam cum aqua re-
linquunt. Item terrestria, quod e principiis ab aere
caloreque sunt temperata, minusque habent terreni
plurimumque humoris, quod abundant humidae par-

8 tes, non diu possunt in aqua vitam tueri. Ergo si
baec ita videntur, quemadmodum proposuimus, et ex
iis principiis animalium corpora composita sensu per-
cipimus, et exuberationibus aut defectionibus ea la-
borare dissolvique indicavimus: non dubitamus, quin
diligentius quaeri oportet, uti temperatissimas coeli
regiones eligamus, cum quaerenda fuerit in moenium

9 collocationibus salubritas. Itaque etiam atque etiam
veterem revocandam censeo rationem: maiores enim
pecoribus immolatis, quae pascebantur in iis locis,
quibus aut oppida aut castra stativa constituebantur,
inspiciebant iecinora, et si erant livida et vitiosa pri-
ma, alia immolabant, dubitantes utrum morbo an
pabuli vitio laesa essent: cum pluribus experti erant,
 
Annotationen