jg, LIBER I. CAP. IV. 17
vertimus, quod quamvis natura sit durum, in forna-
cibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit, uti
in omne genus formae faciliter fabricetur, et idem cum
molle et candens refrigeratur tinctum frigida, redu-
rescit et restituitur in antiquam proprietatem. Licet 4
etiam considerare haec ita esse ex eo , quod aestate
non solum in pestilentibus locis sed etiam in salu-
bribus omnia corpora calore fiunt imbecilla, et per
hiemem etiam quae sunt pestilentissimae regiones effi-
ciantur salubres, ideo quod a refrigerationibus soli-
dantur. Non minus etiam quae a frigidis regionibus
corpora traducuntur in calidas, non possunt durare,
sed dissolvuntur: quae autem ex calidis locis sub se-
ptentrionum regiones frigidas, non modo non labo-
rant immutatione loci valetudinibus, sed etiam con-
firmantur. Quare cavendum esse videtur in moeni- 5
bus collocandis ab iis regionibus, quae caloribus fla-
tus ad corpora hominum possunt spargere. Namque
ex principiis, quae Graeci GTOijL&ia appellant, ul^
omnia corpora sunt composita, id est ex calore et
humore et terreno et aere, ita his mixtionibus natu-
rali temperatura figurantur omnium animalium in
mundo generatim qualitates. Ergo in quibus corpo- 6
ribus cum exiiberat e principiis calor, tunc interficit,
dissolvitque cetera fervore. Haec autem vitia efficit
fervidum ab certis partibus coelum, cum insidit in
apertas venas plus quam patitur e mixtionibus natu-
rali temperatura corpus. Item si humor occupavit
corporum venas imparesque eas fecit, cetera princi-
pia, ut a liquido corrupta, diluuntur, et dissolvuntur
compositionis virtutes. Item e refrigerationibus humo-
ris, ventorum et aurarum infundimtur vitia corporibus.
Non minus aeris etiamque terreni in corpore naturalis
'2