24 D E A R C H I T E C T U R A
2 vehementiam frigoris. Ventus autem est aeris fluens
unda cum incerta motus redundantia. Nascitur cum
fervor offendit humorem, et impetus fervoris expri-
mit vim spiritus flatu. Id autem verum esse, ex
aeolipilis aereis licet aspicere, et de latentibus coeli
rationibus artificiosis rerum inventionibus divinatis
exprimere veritatem. Fiunt enim aeolipilae aereae
cavae; hae habent punctum angustissimum, quo aquae
infunduntur, collocanturque ad ignem, et ante quam"
calescant, non habent ullum spiritum; simul autem
ut fervere coeperint, efficiunt ad ignem vehementem
flatum. Ita scire et hidicare licet e parvo brevissi-
moque spectaculo de magnis et immanibus coeli ven-
3 torumque naturae rationibus. Qui si exclusi fuerint,
nori solum efficient corporibus valentibus locum salu-
brem, sed etiam si qui morbi ex aliis vitiis forte
nascentur, qui in ceteris salubribus locis habent cu-
rationes medicinae contrariae, in his propter ternpe-
' raturam exclusionis ventorum expeditius cvirabuntur.
Vitia autem sunt, quae difficulter curantur in regio-
nibus, quae sxmt supra scriptae, hae, gravitudo, ar-
teriaca, tussis, pleuritis, phthisis, sanguinis eiectio
et cetera, quae non detractionibus, sed adiectionilms
curantur. Haec ideo difficulter medicantur, primum
quod ex frigoribus concipiuntur; deinde quod defa-
tigatis morbo viribus eorum, aer agitatus ex vento-
rum agitationibus extenuatur, unaque vitiosis corpo-
ribus detrahit succum, et efficit exiliora. Contra
vero lenis et crassus aer, qui perflatus non habet
neque crebras redundantias, propter immotam stabi-
litatem adiiciendo ad membra eorum, alit eos et re-
4 ficit, qui in his impliciti sunt morbis. Nonnullis
placuit esse ventos cpatuor, ab oriente aequinoctiali