Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0129

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER II. CAP. VI. VII. 47

nullis locis procreatur id genus arenae, quod dicitur
carbunculus.

C A P U T VII.

D e l a p i d i c i 7i i s.

De calce et arena quibus varietatibus sint et quas i
habeant virtutes, dixi; sequitur ordo de lapidicinis
explicare; de quibus et quadrata saxa et caemento-
rum ad aedificia eximuntur copiae et comparantur.
Hae autem inveniuntur esse disparibus et dissimilibus
virtutibus. Sunt enim aliae molles, uti sunt circa
urbem Piubrae, Pallienses, Fidenates, Albanae: aliae
temperatae, uti Tiburtinae, Amiterninae, Soractinae,
et quae sunt his generibns: nonnullae durae, uti si-
liceae. Sunt etiam alia genera plura, uti in Campania
ruber et niger tophus, in Umbria et Piceno et Ve-
netia albus, qui etiarn serra dentata uti lignum
secatur. Sed haec omnia, quae mollia sunt, hanc 2
habent utilitatem, quod ex his saxa cum sunt exem-
pta, in opere faciliter tractantur, et si sint in locis
tectis, sustinent laborem; sin autem in apertis et pa-
tentibus, gelicidiis et pruina congesta friantur et dis-
solvuntur: item secundum oras maritimas ab salsugine
exesa difflutmt, neque perferunt aestus. Tiburtina
vero et quae eodem genere sunt omnia, sufferunt
et ab oneribus et a tempestatibus iniurias, sed ab
igni non possunt esse tuta, simulque ut sunt ab eo
tacta, dissiliunt et dissipantur, ideo quod tempera-
tura naturali parvo sunt humore, item quod non mul-
tuia habent terreni, sed aeris plurimum et ignis.
Jgitur cum" et humor et terrenurn in his minus inest,
 
Annotationen