Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0131

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER II. CAP. VII. VIII. 49

ea in quadratis lapidibus suut observanda, sed etiam
in caementitiis structuris.

C A P U T VIII.

De generibus s.tructurae.

Structurarum genera sunt haec: reticulatum, quo i
nunc omnes utuntur, et antiquum, quod incertum
dicitur. Ex his venustius est reticulatum, sed ad
rimas faciendas ideo paratum, quod in omnes partes
dissoluta hahet cubilia et coagmenta. Incerta vero
caementa, alia super alia sedentia inter seque impli-
cata, non speciosam sed firmiorem quam reticulata
praestant structuram. Utraque autem ex minutissi- 2
mis sunt instruenda, uti materia ex calce et arena
crebriter parietes satiati diutius contineantur. Molli
enim et rara potestate cum sint, exsiccant sugendo
e materia succum: cum autem superarit et abundarit
copia calcis et arenae, paries plus habens humoris
non cito fiet evanidus, sed ab his continebitur. Si-
mul autem humida potestas e materia per caemento-
rum raritatem fuerit exucta, calx quoque ab arena
discedit et dissolvitur, item caementa non possunt
cum his cohaerere, sed in vetustatem parietes effi-
ciunt ruinosos. Id autem iicet aniinadvertere etiam 3
de nonnullis monumentis, quae circa urbem facta
sunt e marmore seu lapidibus quadratis, intrinsecus-
que medio calcata farturis: vetustate evanida facta
materia, caementorumque exucta raiitate, proruunt
et coagmentorum ab ruina dissolutis iuncturis dissi-
pantur. Quod si quis noluerit in id yitium incidere, 4
medio cavo, servato secundum orthostatas intrinsecus,

4
 
Annotationen